PL 38, col. 1386
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
mortem; ambae istae habuerunt et habent amatores
suos. Qualis sit brevis haec vita, quid describere opus
est? Experimur quam aerumnosa, quam querelosa:
circumdata tentationibus, plena timoribus; ardens
cupiditatibus, subdita casibus; in adversis dolens, in
prosperis tumens; lucris exsultans, damnis excrucians.
Et in ipsis lucris exsultatione trepidat, ne quod
acquisivit, amittat; ne propter hoc quaeratur, qui antequam
haberet non quaerebatur. Vera infelicitas,
mendosa felicitas. Humilis cupit ascendere, sublimatus
timet descendere. Qui non habet, invidet habenti;
qui habet, contemnit non habentem. Et quis explicet
verbis, hujus vitae tantam et tam conspicuam foeditatem?
Et tamen ista foeditas habet amatores suos tales,
ut optemus invenire paucissimos, qui sic diligant
aeternam vitam, quam finire non possunt, quomodo
ista diligitur, quae et cito finitur, et si protendatur,
quotidie timetur, ne per horas singulas finiatur. Quid
faciamus? quid agamus? quid dicamus? Quos comminationis
aculeos, quos exhortationis ignes admoveamus
cordibus pigris et ducis, et terreni stuporis
glacie congelatis, ut torporem mundi aliquando decutiant,
et in aeterna inardescant? Quid, inquam,
faciamus? quid dicamus? Adjacet mihi, et interim
occurrit, quia res ipsae quotidianae admonent nos, et
suggerunt quid dicamus.
CAPUT III.
Ab amore hujus temporalis vitae,
accede, si fieri potest, ad amandam aeternam vitam,
quam martyres amaverunt, qui haec temporalia contempserunt.
Rogo, obsecro, exhortor, non solum vos,
sed vobiscum et nos, diligamus aeternam vitam. Nolo
amplius, cum sit amplior; sic eam diligamus, quomodo
diligitur temporalis ab amatoribus suis: non
quomodo temporalis vita dilecta est a sanctis martyribus.
Istam enim aut nihil, aut minimum dilexerunt,
et ei facile sempiternam praeposuerunt. Non
ergo martyres attendi, quando dixi, Diligamus aeternam,
quomodo diligitur temporalis: sed quomodo
diligitur temporalis ab amatoribus suis, sic diligamus
aeternam, cujus amorem christianus profitetur.
3.
Christiani sumus, non propter temporalem, sed
propter aeternam vitam. Crux Christi in fronte quid nos
admoneat. Ideo enim Christiani facti sumus, non propter
hanc temporalem vitam. Quam multi enim Christiani
immaturi rapiuntur, et sacrilegi homines usque
ad decrepitam aetatem in hac vita perdurant? Sed rursus
et apud eos multi moriuntur immaturi. Multa damna
Christianorum, et lucra impiorum: et rursus multa
damna impiorum, et lucra Christianorum. Et multi honores
impiorum et abjectiones Christianorum: et rursus
multi honores Christianorum, et abjectiones impiorum.
CAPUT IV.
Cum sint ergo ista bona et mala
utrisque communia, numquid, fratres, quando Christiani
facti sumus, propter mala ista devitanda, vel
bona adipiscenda, nomen Christo dedimus, et frontem
tanto signo subjecimus? Christianus es, in fronte
portas crucem Christi. Character tuus docet quid profitearis.
Quando ille in cruce pendebat, quam crucem
portas in fronte (non signum ligni te delectat, sed