PL 38, col. 1385
Sermones de Sanctis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
tamen mutatur: ut venias ad eum, qui nec videtur,
nec mutatur. Cum veneris ad eum, venies ad Deum.
CAPUT XI.
9.
Breve tempus vitae. Sed modo
ambula ex fide, mores compone. Longe in alto est
ille: nutri pennas. Crede quod nondum potes videre,
ut merearis videre quod credis. Tanquam peregrini
vivamus, transire nos cogitemus; et minus peccabimus.
Agamus potius Domino Deo nostro gratias, quia
hujus vitae ultimum diem et brevem esse voluit et
incertum. A prima infantia usque ad decrepitam senectutem
breve spatium est. Qui tamdiu vixerat, quid
ei profuisset si Adam hodie mortuus esset? Quid diu
est, ubi finis est? Hesternum diem nemo revocat:
hodiernus a crastino urgetur, ut transeat. Ipso parvo
spatio bene vivamus, et illo eamus, unde non transeamus.
Et modo cum loquimur utique transimus.
Verba currunt, ex ore volant: sic actus nostri, sic
honores nostri, sic miseria nostra, sic ista felicitas
nostra. Totum transit: sed non expavescamus; Verbum
Domini manet in aeternum [(Isai. XL, 8)]
.
SERMO CCCII. In solemnitate martyris Laurentii, I.
CAPUT PRIMUM.
1.
Temporalia beneficia per
martyrum orationes cur Deus impertit. Apta similitudo.
Beati martyris Laurentii dies solemnis hodiernus
est. Huic solemnitati sanctae lectiones congruae
sonuerunt. Audivimus, et cantavimus, et evangelicam
lectionem intentissime accepimus. Martyrum
ergo vestigia imitando sectemur, ne solemnitates
eorum inaniter celebremus. Cujus autem meriti sit
memoratus Martyr, quis ignorat? Quis ibi oravit, et
non impetravit? Quam multis infirmis meritum ejus
etiam temporalia beneficia praestitit, quae ille contempsit.
Concessa sunt enim, non ut precantium permaneret
infirmitas; sed ut deterioribus concessis,
amor fieret ad appetenda meliora. Quaedam enim
plerumque parva et ludicra concedit pater parvulis
filiis, quae maxime, nisi acceperint, plorant. Benigna
et paterna indulgentia haec impertit, haec donat, quae
non vult permanere in filiis suis jam grandiusculis,
jam proficientibus. Donat ergo pueris nuces, quibus
servat haereditatem. Ludentibus et de quibusdam
ludicris se oblectantibus cedit paterna pietas, ne deficiat
aetatis infirmitas. Blandientis est hoc, non aedificantis.
Quod aedificaverunt martyres, quod capere
potuerunt, quod grandi corde ceperunt, propter quod
sanguinem fuderunt, audistis in Evangelio: Merces
vestra copiosa est in coelis [(Matth. V, 12)]
.
CAPUT II.
2.
Duae vitae. Praesens vita quam aerumnosa,
et tamen vehementer amata. Aeterna vita sic diligatur
quomodo ista temporalis. Verumtamen, charissimi,
cum duae vitae sint, una ante mortem, alia post