PL 38, col. 217

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

inanitas et periculum. Nec tamen et divites
mundi contempti sunt. Et ipsos lucratus est sua paupertate,
qui cum dives esset, propter nos pauper effectus
est. Nam si eos contempsisset, et in numero
sanctorum habere noluisset, non Timotheo, sicut dicebam,
Apostolus praecepisset, ut et ipse praeciperet: Praecipe,
inquit, divitibus hujus mundi non superbe sapere.
Inter hos qui fide sunt divites, sunt quidam divites
hujus mundi. Praecipe illis, quia et ipsi membra
illius pauperis facti sunt. Praecipe illis quid in illis timeas
a divitiis. Non superbe sapere, neque sperare in
incerto divitiarum.
CAPUT V.
Inde enim superbit dives, quia sperat
in incerto divitiarum. Nam si incerta divitiarum
prudenter attenderet, nunquam superbiret, sed semper
timeret: quanto esset ditior, tanto fieret sollicitior,
et secundum hanc vitam, non solum secundum
illam. Multi enim in istis saeculi perturbationibus securiores
pauperes fuerunt. Multi autem propter suas
divitias quaesiti et correpti sunt. Multi se habuisse
planxerunt, quod semper habere minime potuerunt.
Multos poenituit consilium sui Domini non recepisse,
qui dixit: Nolite vobis thesauros condere in terra, ubi
tinea et comestura exterminat, et ubi fures effodiunt et
furantur: sed thesaurizate vobis thesaurum in coelis.
Non dico vobis ut perdatis, sed ut migretis. Multi
enim hoc facere noluerunt, et non se obedisse doluerunt;
quando non solum sua perdiderunt, sed propter
illa et ipsi perierunt. Praecipe ergo divitibus hujus
mundi non superbe sapere: et fiet in eis quod audivimus
in proverbio Salomonis, Sunt qui se humiliant,
cum sint divites. Et secundum istas divitias temporales
fieri potest. Sit humilis: plus gaudeat quia christianus
est, quam quia dives est. Non infletur, non extollatur:
attendat pauperem fratrem, non dedignetur
frater pauperis appellari. Quantumcumque enim dives
sit, ditior est Christus, qui fratres suos esse voluit
pro quibus sanguinem suum fudit.
CAPUT VI.
6.
Divitiae ad quid prodesse possunt.
Tamen ne dicerent divites, non se habere quid faciant
de divitiis suis, admonuit Timotheum, ut eos
etiam consilio regeret, non solum praecepto cohiberet:
cum dixisset, Neque sperare in incerto divitiarum;
ne se spem perdidisse arbitrarentur, subjecit, Sed
in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad
fruendum: temporalia ad utendum, aeterna ad fruendum.
Sed de divitiis suis quid faciant? Divites sint,
inquit, in operibus bonis, facile tribuant. Hoc prosint
divitiae, ne sit tibi difficultas tribuendi. Vult enim
pauper, et non potest: vult dives, et potest. Facile
tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum
bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam [(I Tim.
VI, 17-19)]
. Nam ista vita falsa est. Hujus vitae falsitate
deceptus ille in purpura et bysso, jacentem ulcerosum
pauperem ante suam januam contemnebat. Sed
ille linctus a canibus, thesaurum sibi aeternum in
Abrahae gremio comparabat, et si non abundanti facultate,
pia tamen et opima voluntate. Ille autem dives,
qui sibi magnus videbatur in purpura et bysso,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.