PL 38, col. 216
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Pauper pro vobis factus est, cum esset dives.
Sed si
ille solus, quid profuit? Vide quid sequitur: Ut illius
paupertate vos ditaremini [(II Cor. VIII, 9)]
. Puto quia
paupertas Christi non nobis attulit pecuniam, sed
justitiam. Paupertas autem illius unde? Quia mortalis
effectus est. Ergo divitiae verae immortalitas: ibi enim
vera copia, ubi nulla indigentia.
CAPUT III.
Quia ergo nos immortales fieri
non possemus, nisi pro nobis Christus mortalis esset
effectus; ideo pauper factus est, cum dives esset. Et
non ait, Pauper factus est, cum dives fuisset; sed, Pauper factus est, cum dives esset:
paupertatem assumpsit,
et divitias non amisit. Intus dives, foris pauper.
Latens Deus in divitiis, apparens homo in paupertate.
Vide divitias ejus: In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc
erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta
sunt. Quid ditius eo, per quem facta sunt omnia?
Aurum habere dives potest, creare non potest. Cum
itaque istae ejus divitiae commendatae essent, vide
paupertatem ejus: Et Verbum caro factum est, et habitavit
in nobis [(Joan. I, 1, 2, 3, 14)]
. Hac ejus sumus
paupertate ditati: quia sanguine ejus, qui manavit de
carne ejus, quod Verbum caro factum est, ut habitaret
in nobis, conscissus est saccus peccatorum nostrorum.
Per sanguinem illum abjecimus pannos iniquitatis,
ut indueremur stola immortalitatis.
4.
Omnes boni fideles divites sunt intus. Hiems et
aestas nostra quae. Omnes ergo divites boni fideles.
Nemo se contemnat, pauper in cella, dives in conscientia.
Dives quippe in conscientia securior dormit
in terra, quam dives in purpura. Ibi non excitat sollicitudo
maligna, compuncto corde de scelere. Serva
divitias in corde tuo, quas tibi contulit paupertas Domini
Dei tui. Imo ipsum adhibe tibi custodem: ne
pereat de corde quod dedit, servet ipse qui dedit.
CAPUT IV.
Omnes ergo divites boni fideles,
sed non divites hujus mundi. Denique divitias suas
nec ipsi sentiunt; sentient postea. Vivit radix, sed
hiemis tempore etiam viridis arbor aridae similis est.
Tempore quippe hiemis et arbor quae aret, et arbor
quae viget, utraque nuda est honore foliorum, utraque
vacua honore fructuum: veniet aestas, et discernet
arbores: viva radix folia producit, impletur fructibus;
arida inanis aestate, sicut hieme, remanebit.
Itaque illi horreum praeparatur, huic securis adhibetur,
ut amputata in ignem mittatur. Sic aestas nostra,
Christi est adventus: hiems nostra, Christi occultatio:
aestas nostra, Christi revelatio. Denique arboribus
bonis et fidelibus hanc allocutionem praebet
Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita
est cum Christo in Deo. Certe mortui: sed mortui specie,
vivi in radice. Attende autem venturum tempus
aestatis, quomodo sequatur, et dicat: Cum autem
Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis
in gloria [(Coloss. III, 3, 4)]
. Hi sunt divites,
sed non hujus mundi.
5.
Divites hujus mundi non contempti a Christo. Divitiarum