PL 38, col. 215
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Expositio verborum Scripturae.
Sancta Scriptura, quae modo in auribus vestris
lecta est, admonuit nos, imo per illam Deus
qui jubet nobis loqui ad vos, quaerere vobiscum et
pertractare quid sit, et quid sibi velit quod lectum
est: Sunt qui se divites affectant, nihil habentes; et
sunt qui se humiliant, cum sint divites. Non enim arbitrandum
est, neque omnino credendum, quod de istis
divitiis, quibus inflantur superbi, de visibilibus istis
dico atque terrenis, curaverit Scriptura sancta nos
admonere, ut vel eas pro magno habeamus, vel non
habere timeamus. Quid enim prodest homini, ait aliquis,
qui se divitem videri affectat, cum nihil habeat?
Istum notavit Scriptura atque reprehendit. Sed nec
ille valde admirandus aut imitandus est et pro magno
habendus, quem videtur in laude posuisse, si temporales
atque terrenas divitias intellexeris. Et sunt, inquit, qui se humiliant, cum sint divites.
Ille recte displicet
nobis, qui cum nihil habeat, se divitem affectat.
Quid? iste placet nobis, qui cum sit dives,
humiliat se? Forte placet quia humiliat se: non tamen
placet quia dives est.
CAPUT II.
2.
Divitiarum morbus, superbia. Accipiamus
ergo et hoc: non indecorum est, nec inhonestum,
nec inutile, quod Scripturae sanctae nobis
commendare voluerint humiles divites. Nihil enim in
divitiis tam timendum est, quam superbia. Denique
apostolus Paulus hoc admonet Timotheum: Praecipe,
inquit, divitibus hujus mundi, non superbe sapere [(I Tim.
VI, 17)]
. Non enim divitias expavit, sed morbum divitiarum.
Morbus autem divitiarum est superbia magna.
Nam grandis animus est, qui inter divitias isto morbo
non tentatur: major animus divitiis suis, qui eas
vincit, non concupiscendo, sed contemnendo. Magnus
est ergo dives, qui non se ideo magnum putat quia
dives est: qui autem ideo se magnum putat, superbus
et egenus est; in carne crepat, in corde mendicat;
inflatus est, non plenus. Utres autem duos si videas,
unum plenum, alterum inflatum; in utroque eadem
est magnitudo, sed non in utroque eadem plenitudo.
Si attendis, falleris; si appendis, invenies: qui plenus
est, difficile movetur; qui inflatus est, cito aufertur.
3.
Divites non hujus mundi. Paupertas et divitiae
Christi.--Praecipe, ergo, inquit, divitibus hujus mundi.
Non adderet, hujus mundi, nisi quia sunt et divites
non hujus mundi. Qui sunt divites non hujus mundi?
Quorum princeps et caput est ille, de quo dictum est,