PL 38, col. 219

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

habet pretium. Exspectas tu unde? Forte bene saltat,
aut optimus coquus est. Non: attende interiorem laudem.
Nihil, inquit, fidelius. Placet tibi, homo, servus
tuus fidelis, et tu non vis esse Deo servus fidelis? Attendis
quia habes servum tuum, attende quia habes
et Dominum. Servum tuum potuisti comparare, non
creare: Dominus tuus et verbo suo creavit te, et sanguine
suo redemit te. Si viluisti tibi, recole pretium:
si et hoc oblitus es, lege Evangelium, instrumentum
tuum. Fidem amas in servo tuo, et Dominus tuus non
quaerit eam in suo? Redde quod exigis. Quod tibi gaudes
reddi ab inferiore, redde superiori. Amas servum,
qui fideliter custodit aurum tuum: noli contemnere
Dominum, qui misericorditer custodit cor tuum.
Omnes ergo habent oculos ad laudandam fidem, sed
quando exigunt reddi sibi. Nam quando ab eis exigitur,
claudunt oculos, nolunt eam videre quam pulchra
sit. Aut forte stulta insania propterea nolunt reddere,
ne perdant: quomodo timet quis reddere pecuniam;
cum enim reddiderit eam, non habebit. Non sic redditur
fides: et redditur, et habetur. Mirum dictu:
imo si non redditur, non habetur.
CAPUT IX.
9.
Divitiae pro animae salute in
eleemosynis expendendae.--Redemptio animae viri divitiae
ipsius. Merito illi vanissimo diviti insultavit Deus,
ut admoneret nos ne talia imitaremur; cui regio
fructuosa succedens, turbavit hominem copia plus
quam inopia. Cogitavit enim apud se, dicens: Quid
faciam, quo congregem fructus meos? Et cum aestuasset
arctatus, tandem sibi visus est invenisse consilium:
sed vanum consilium. Hoc enim consilium non invenit
prudentia, sed avaritia. Destruam, inquit, veteres
apothecas minores, et novas faciam ampliores, et implebo
eas; et dicam animae meae: Anima, habes multa bona,
satiare, jucundare. Ait illi: Stulte, in quo tibi sapiens
videris, stulte, quid dixisti? Dico animae meae, Habes
multa bona, satiare. Hac nocte auferetur a te anima tua:
haec quae parasti cujus erunt [(Luc. XII, 16-20)]
? Quid
enim prodest homini, si totum mundum lucretur, animae
autem suae detrimentum patiatur [(Matth. XVI, 26)]
? Ideo, Redemptio animae viri divitiae ejus.
Has ille vanus et
stultus divitias non habebat. Animam quippe suam
eleemosynis non redimebat, fructus perituros condebat.
Recondebat, inquam, perituros fructus periturus,
nihil largiens Domino ad quem fuerat exiturus.
Quam frontem habiturus est in illo judicio, cum audire
coeperit, Esurivi, et non dedisti mihi manducare [(Id. XXV, 42)]
?
Animam enim suam superfluis et
nimiis epulis satiare cupiebat, pauperum tot inanes
ventres superbissimus contemnebat. Nesciebat pauperum
ventres apothecis suis esse tutiores. Quod enim
recondebat in illis apothecis suis, fortassis et a furibus
auferebatur: si autem reconderet in pauperum ventribus,
in terra quidem digerebatur, sed in coelo tutius
servabatur. Ergo, Redemptio animae viri divitiae
ipsius.
CAPUT X.
10.
Paupertas animi prae timore minarum
animi deficientis. Et quid sequitur? Pauper
autem non suffert minas. Pauper, scilicet inanis justitia,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.