PL 38, col. 220

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

non habens intus spiritus plenitudinem, ornamenta
spiritualia, supellectilem spiritualem, totumque illud
quod oculis non videtur, sed mente plus cernitur:
non habens haec intus, non suffert minas. Quando ei
dictum fuerit ab aliquo potente, Dic hoc verbum
contra inimicum meum, dic falsum testimonium, ut
eum quem volo opprimam et domem; forte tentat:
Non facio, non mihi adduco peccatum. Tantum negat,
quousque dives minari incipiat. Sed quia pauper est, non suffert minas.
Quid est, pauper est? Non habet
divitias interiores, quas martyres habuerunt, qui pro
veritate ac fide Christi omnes minas saeculi contempserunt.
Nihil de corde perdiderunt, in coelo quantum
invenerunt? Pauper ergo non suffert minas. Non potest
dicere diviti cogenti se ad alicujus injuriam proferre
falsum testimonium, Non facio. Non habet intus unde
respondeat, non est thesauro interiore solidatus et
plenus: non est qui dicat, quia non habet unde dicat;
non est qui dicat, Quid mihi facturus es qui minaris?
Ut multum, ablaturus quod habeo: tollis quod relicturus
sum; tollis, quod etsi non tollas, dum vivo
forsitan perditurus sum: de arca interiore nihil perdo.
Cum mihi minaris auferre quod intus habeo, vere
vis auferre quod intus habeo. Sed illud potes auferre
et habere: fidem si minando abstuleris, et ego perdo,
et tu non habebis. Non ergo facio quod hortaris, non
curo quod minaris. Sed potes saeviendo etiam de patria
me pellere. Nocuisti, si illuc me expuleris, ubi Deum
meum invenire non possum. Forte valebis etiam occidere.
Ruente carnali domo, incolumis habitator abscedo,
et ad illum cui servo fidem securus exibo, et te
amplius non timebo. Vide enim quid minaris, ut falsum
testimonium dicam: mortem minaris, sed corporis.
Plus ego eum timeo, qui dixit, Os quod mentitur,
occidit animam [(Sap. I, 11)]
. His divitiis intus
plenus et opimus, talia minanti vel meliora respondet. Pauper autem non suffert minas.
CAPUT XI.
11.
Divitiae verae a Deo expetendae.
Simus ergo divites, et timeamus esse pauperes.
Quaeramus autem impleri cor nostrum divitiis ab illo
qui vere dives est. Et si forte unusquisque vestrum
intrat in cor suum, et illic divitias istas non invenit,
pulset ad divitem: fiat ante januam illius pius mendicus,
ut sit illo donante dives impletus. Et vere, fratres
mei, paupertatem nostram, egestatem nostram
debemus Domino Deo nostro confiteri. Hanc confitebatur
Publicanus, qui nec oculos ad coelum audebat
levare. Non enim habebat cum qua substantia levaret
oculos suos homo peccator. Attendebat ad inanitatem
suam: sed plenitudinem Domini cognoscebat, noverat
se ad fontem venisse sitientem. Aridas fauces ostendebat,
pie ubera implenda pulsabat: Domine, inquit,
tundens pectus, oculos dejiciens in terram, propitius
esto mihi peccatori. Dico ego, quia jam ex aliqua parte
dives erat, cum ista cogitabat et petebat. Nam si
adhuc omni modo pauper erat, hujus confessionis
gemmas unde proferebat? Sed tamen abundantior et
plenior de templo descendit justificatus. Ille autem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.