PL 38, col. 221
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
Pharisaeus ad orationem ascendit, et nihil rogavit. Ascenderunt,
inquit, ad templum orare. Iste rogat, ille
non rogat. Sed ille unde orat? Sunt qui se divites putant,
nihil habentes. Domine, inquit, gratias tibi ago,
quia non sum sicut caeteri homines, injusti, raptores,
adulteri, sicut etiam hic Publicanus. Jejuno bis in sabbato,
decimas do omnium quae possideo. Jactavit se:
sed inflatio est ista, non plenitudo. Divitem se putavit
nihil habens: pauperem se ille cognovit jam aliquid
habens. Ut nihil aliud dicam, habebat ipsam confessionis
pietatem. Et descenderunt ambo. Sed justificatus,
inquit, Publicanus ille magis quam Pharisaeus:
quia omnis qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat,
exaltabitur [(Luc. XVIII, 10-14)]
.
SERMO XXXVII . De lectione Proverbiorum Salomonis, ab eo loco ubi dictum est, Mulierem fortem quis inveniet? etc., usque, Et laudetur in portis vir ejus. Cap. XXXI, V\. 10-31. Quae de muliere forti dicuntur in illo Proverbiorum capite, ad Ecclesiam referuntur.
CAPUT PRIMUM.
1.
Praestabit nobis, qui diem
istum commendavit in sanctis suis, ut infirmitas vocis
nostrae sufficiat intentioni vestrae. Hoc ideo commendavi,
ut me silentio vestro adjuvare dignemini:
animus enim promptus est ad vos, sed caro infirma.
Et ipse animus, quaecumque forte gaudia de Scriptura
Dei concepit, parturit et parere quaerit in auribus
et mentibus vestris: praestate in vobis nidum
sermoni. Commendatur enim et in Scriptura turtur,
quaerere nidum sibi, ubi ponat pullos suos [(Psal.
LXXXIII, 4)] . Et hoc quod gestamus in manibus,
Scriptura scilicet quam videtis, commendat nobis
inquirendam et laudandam mulierem quamdam, de
qua paulo ante, cum legeretur, audistis, magnam,
habentem magnum virum, eum virum qui invenit
perditam, ornavit inventam. De hac secundum lectionis
tenorem, quam me portare conspicitis, pauca
pro tempore, quae Dominus suggesserit, dicam. Dies
enim est martyrum: et ideo magis laudanda est mater
martyrum. Jam quae sit ista mulier, me proloquente
accepistis: videte etiam ut me legente agnoscatis.
Omnis nunc auditor, quantum ex affectu
vestro satis apparet, dicit in corde suo, Ecclesia
debet esse. Confirma istam cogitationem. Nam quae
potuit esse altera martyrum mater? Ista est: quod
intellexistis, hoc est; de qua muliere volumus aliquid