PL 38, col. 324
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
vides, et trabem in oculo tuo non vides? Hypocrita, ejice
primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam
de oculo fratris tui [(Matth. VII, 3-5)]
. Ira festuca
est; odium, trabes est. Sed nutris festucam, et fit
trabes: ira inveterata fit odium, festuca nutrita fit
trabes. Ut ergo festuca non fiat trabes, non occidat
sol super iracundiam vestram [(Ephes. IV, 26)] . Vides,
sentis te odio liventem, reprehendis irascentem?
Tolle odium, et recte reprehendis. Ira est in oculo
ejus, in tuo trabes. Nam si odisti tu, quomodo vides
quod detrahas? Trabes est in oculo tuo. Quare trabes
est in oculo tuo? Quia festucam ibi natam contempsisti.
Cum illa dormisti, cum illa surrexisti: eam in
te ipso excoluisti, falsis suspicionibus irrigasti, verba
adulantium et ad te mala verba de amico deferentium
credendo, nutristi. Festucam non avulsisti diligentia
tua, trabem fecisti. Tolle trabem de oculo tuo, noli
odisse fratrem tuum. Expavescis, an non expavescis?
Dico tibi, Noli odisse, securus es: et respondes
mihi, et dicis mihi, Quid est odisse? Et quid mali
est, quia odit homo inimicum suum? Odisti fratrem
tuum: sed si odium contemnis, audi quod non attendis: Qui odit fratrem suum homicida est
[(I Joan. III,
15)]
. Qui odit, homicida est. Numquid modo potes dicere,
Quid ad me, ut homicida sim? Qui odit, homicida
est. Non venenum parasti, non ad percutiendum
inimicum cum gladio processisti; non ministrum
sceleris praeparasti, non locum, non tempus; postremo
ipsum scelus non fecisti: tantum odisti, et prius
te quam illum occidisti. Discite ergo justitiam, ut non
oderitis nisi vitia, homines ametis. Hoc si tenueritis,
et hanc justitiam feceritis, ut homines etiam vitiosos
sanari malitis potius quam damnari, bonum opus in
vinea fecistis. Sed exercete vos in hoc, fratres mei.
CAPUT VIII.
8.
Debitorum dimissio. Ecce
post sermonem fit missa cathecumenis: manebunt
fideles, venietur ad locum orationis. Scitis quo accessuri
sumus, quid prius Deo dicturi sumus? Dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris [(Matth. VI, 12)]
. Agite ut dimittatis, agite. Venietis
enim ad verba ista orationis: quomodo ea dicitis?
quomodo non dicitis? Postremo interrogo: Dicitis,
an non dicitis? Odisti, et dicis? Respondebis mihi,
Ego non dico. Oras, et non dicis? odisti, et dicis?
oras, et non dicis? Cito respondeo. Ergo si dicis, mentiris:
si non dicis, nihil mereris. Observa te, attende
te: modo es oraturus, dimitte ex toto corde. Litigare
vis cum inimico tuo, prius litiga cum corde tuo. Litiga,
inquam, litiga cum corde tuo. Dic cordi tuo,
Noli odisse. Illud autem cor tuum, animus tuus odit
adhuc: dic animo, Noli odisse. Quomodo orabo,
quomodo dicam, Dimitte nobis debita nostra? Possum
quidem hoc dicere, sed quod sequitur quomodo dicam? Sicut et nos.
Quid? Sicut et nos dimittimus. Ubi
est fides? Fac quod dicis, Sicut et nos.
9.
Exemplum Christi. Sed non vult dimittere