PL 38, col. 33

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ancilla a Sara. Audiat Agar vocem Angeli: Redi ad
dominam tuam [(Gen. XVI, 6, 9)]
. Sed sicut tunc qui
secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum
spiritum; ita et nunc. Non invenimus corporaliter
persecutum Isaac ab Ismaele: sed tantum quia
dixerit Apostolus persecutionem. Nota ibi ubi dixit: Sed sicut tunc ille qui secundum carnem natus est, persequebatur
eum qui secundum spiritum; ita et nunc. Sed
quid ait Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus: non
enim haeres erit filius ancillae cum filio liberae
[(Galat. IV,
29, 30)]
. Ergo ubi illud dicit Scriptura, ibi quaeramus.
Quid ait in Genesi? Et factum est, cum luderet Ismael
et Isaac, vidit eos ludentes. Quis persecutus est? quem
persecutus est? Ludentes eos vidit Sara, et ait: Ejice
ancillam et filium ejus. Quare? Quia vidit eos ludentes.
Sed lusum illum Paulus persecutionem vocat:
quia lusio illa illusio erat. Si illusio, seductio et deceptio
est. Omnis lusus puerorum simulacrum est negotii
majoris: et quando major ludit cum minore,
quasi ut seducatur, sciens se habere negotia alia quae
intendit, et simulat quaedam puero, id est infirmo,
ludens cum illo. Major erat Ismael, et roboratus in
malitia: sed ludens cum puero Isaac, seducebat Isaac,
et quasdam fraudes ludendi cum infirmo faciebat.
Animadvertit mater lusum illum esse persecutionem.
Sic intelligens Sara mater lusum illum dixit: Ejice
ancillam et filium ejus: non enim haeres erit filius ancillae
cum filio meo Isaac [(Gen. XXI, 9, 10)]
. Et Ecclesia
dicit: Ejice haereses et filios earum: non enim
haeredes erunt haeretici cum Catholicis. Sed quare non
erunt haeredes? Nonne de semine Abrahae nati? Et
quomodo Baptismum Ecclesiae habent? Baptismum
habent: haeredem faceret semen Abrahae, nisi ab
haereditate superbia excluderet. Eodem verbo nasceris,
eodem Sacramento; sed ad eamdem haereditatem
vitae aeternae non pervenis, nisi ad Ecclesiam catholicam
reversus fueris. Ex semine Abrahae nasceris; sed
filius ancillae foris propter superbiam.
SERMO IV . De Jacob et Esau . In festo Vincentii martyris habitus.
CAPUT PRIMUM.
1.
Spiritualiter sapere datur a
Spiritu sancto. Hesternae lectionis debitores nos esse
meminimus: sed sicut nos debemus sermonem, ita et
vos debetis audientiam. Et lectio quidem illa carnaliter
sonat: qui autem Spiritum Dei accepit, spiritualiter
sapit. Dixit enim Apostolus, Sapere secundum carnem,
mors est [(Rom. VIII, 6)]
. Et ad hoc promisit Dominus
Paracletum Spiritum veritatis. Ergo sicut promisit,
et misit, ut unusquisque jam qui eum Spiritum
recepit, non sit temporalibus voluptatibus servus, sed
dominus corporis factus et servus Creatoris, dirigat

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.