PL 38, col. 391

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Sermons on Selected Lessons of the New Testament 7.10 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 7.9 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 7.11

nos docuit? Ut pugnemus contra concupiscentias nostras.
Etenim in Baptismo sancto peccata dimissuri
estis: concupiscentiae remanebunt, cum quibus regenerati
pugnetis. Restat enim conflictus in vobis ipsis.
Nullus hostis metuatur extrinsecus: te vince, et
mundus est victus. Quid tibi facturus est tentator
extraneus, sive diabolus, sive minister diaboli? Quicumque
homo proponit lucrum, ut seducat, avaritiam
in te non inveniat: quid facit propositor lucri? Si autem
avaritia in te inventa fuerit, viso lucro inardescis,
vitiosae escae caperis laqueo. Si autem non in te invenerit
avaritiam, remansit frustra extenta muscipula.
Proponit tibi tentator pulcherrimam feminam:
adsit intus castitas, victa est foris iniquitas. Ut ergo
non te capiat proposita pulchritudine mulieris alienae,
cum tua libidine intus pugna. Non sentis hostem
tuum, sed sentis concupiscentiam tuam. Diabolum
non vides, sed quid te delectet, vides. Vince intus
quod tu sentis. Pugna, pugna; quia qui te regeneravit,
judex est: proposuit luctam, parat coronam.
Sed quia sine dubio vinceris, si illum adjutorem non
habueris, si te deseruerit; ideo proponis in Oratione, Ne nos inferas in tentationem.
Ira judicis donavit quosdam
concupiscentiis suis: et dicit illud Apostolus, Tradidit
illos Deus in concupiscentiam cordis illorum [(Rom.
I, 24)]
. Quomodo tradidit? Non cogendo, sed deserendo.
CAPUT X.
10.
Liberatio a malo.--Libera nos
a malo: potest ad eamdem ipsam sententiam pertinere.
Ideo sic est, ut intelligas unam sententiam, Ne
nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo. Ideo
addidit sed: ut ostenderet hoc totum ad unam sententiam
pertinere, ne nos inferas in tentationem; sed
libera nos a malo. Quomodo? Singula illa proponam: Ne nos inferas in tentationem; sed libera nos a malo.
Liberando nos a malo, non nos infert in tentationem:
non nos inferendo in tentationem, liberat nos a malo.
CAPUT XI.
11.
Magna tentatio, horrenda tentatio,
velle vindicari. Magna vero tentatio est, charissimi,
magna tentatio est in hac vita, quando illud
nostrum tentatur, quo meremur veniam, sicubi tentati
lapsi fuerimus. Horrenda tentatio est, quando
nobis tollitur, unde ab aliarum tentationum vulneribus
sanari possimus. Scio nondum vos intellexisse:
adeste animo, ut intelligatis. Puta, tentat avaritia,
victus est quisquam (quia et luctator aliquando et bonus
praeliator vulneratur) in aliqua una tentatione:
vicit hominem avaritia, etiam bonum luctatorem; et
fecit nescio quid avarum. Transiit libido, non adduxit
ad stuprum, non pervenit ad adulterium. Illud
enim quando fuerit, et ab adulterio homo prohibendus
est. Sed vidit mulierem ad concupiscendum, cogitavit
aliquid delectabilius quam debuit; accepit pugnam,
etiam optimus praeliator percussus est: sed
non consensit, repercussit motum lascivum, doloris
amaritudine castigavit, repercussit et vicit. Tamen

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.