PL 38, col. 47

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

si non benediceretur et Esau, nulla esset quaestio:
benedicitur et ipse, sed non ipsa benedictione; nec
tamen ab hac penitus aliena.
CAPUT XXVI.
27.
Benedictio Esau. Audiamus
ergo quomodo benedicitur Esau; et videamus quid
intersit inter spirituales Ecclesiae filios, et carnales;
inter eos qui spiritualiter vivunt, et eos qui
semper carnalibus gaudiis delectantur. Respondens
autem Isaac, dixit ad Esau: Quis ergo venatus est mihi
venationem, et intulit mihi? benedictus sit. Factum est
antem ut audivit Esau verba Isaac patris sui, exclamavit
voce magna, et dixit: Benedic et me pater. Et dixit
illi: Venit frater tuus cum dolo, et accepit benedictionem
tuam.
28.
Jacob supplantatio.--Et dixit Esau: Juste vocatum
est nomen ejus Jacob. Supplantatio enim vocatur
Jacob. Et nec ipsa supplantatio inanis est: quia in
figura accipitur, quomodo dolus. Non enim jam erat
tanta malitia in fratre, ut vellet supplantare fratrem
suum. Tunc enim dictus est supplantator, quando
manu fratris sui nascentis pedem tenuit: tunc supplantator
est dictus [(Gen. XXV, 25)] . Supplantatio autem
carnalium, vita spiritualium est.
CAPUT XXVII.
Omnes enim carnales, cum in
Ecclesia invident spiritualibus, supplantantur, et fiunt
pejores. Audi Apostolum hoc ipsum dicentem, maxime
quia ibi commemoravit odorem, quem hic expressit
Isaac, dicens, Ecce odor filii mei, sicut odor
agri pleni, quem benedixit Dominus. Ait ergo Apostolus, Christi bonus odor sumus in omni loco:
et adjecit, Aliis quidem odor vitae, in vitam; aliis odor mortis, in
mortem: et ad haec quis idoneus
[(II Cor. II, 15, 16)]
? id
est, ut intelligat quomodo odor mortis sumus in mortem
hominum, nulla nostra culpa. Ambulant etenim
vias suas spirituales, nihil aliud norunt quam bene
vivere: et qui innocenter viventibus invident, faciunt
peccata gravia, unde illos puniat Deus; et fit eis ille
odor in mortem, qui est aliis odor ad vitam. Nam
ipse Dominus prius factus est odor bonus ad vitam
credentibus, et odor malus ad mortem persequentibus.
Quia enim multi illi crediderant, inviderunt
Judaei, et fecerunt tantum scelus occidendo innocentem,
Sanctum sanctorum: quod si non facerent, ad
mortem eis non valeret bonus odor Christi. Ergo supplantatus
est Esau in benedictione patris.
29.
Iterum de benedictione Esau. Respondit autem
Isaac, et dixit ad illum, Dominum illum tuum feci:
non enim aliud potuit accipere Esau quod dictum est, Et omnes fratres ejus servient illi: tibi autem quid faciam,
fili? Et dixit Esau ad patrem suum: Benedic
tamen et me. Cum strangulatus esset Isaac:
id est, cum
coactus esset. Magna res, magnum sacramentum, utinam
capiamus: coactus benedicit, et tamen benedicit;
et quod benedicit, verum est, sed tamen coactus benedicit.
Quid sit hoc, attendite. Videamus ipsam benedictionem,
et intelligamus quid sit coactum benedicere.
CAPUT XXVIII.
30.
In benedictione quid proprium,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.