PL 38, col. 48

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quid commune Jacob et Esau. Respondit autem
Isaac (pater sane Esau non est osculatus), et
ait illi, Ecce a fertilitate terrae erit habitatio tua, et
a rore coeli desuper. Dixit hoc et illi, ab ubertate terrae, et
a rore coeli: hoc ergo commune est Jacob et Esau.
Quid est proprium Jacob? Servient tibi gentes.
Quid est proprium Jacob? Omnes fratres tui tibi servient:
et qui te benedixerit, benedictus erit; et qui te
maledixerit, maledictus erit. Habet et iste nescio quid
proprium, quod non dictum est Jacob: Et in gladio
vives, et fratri tuo servies. Sed ne tolleret liberum arbitrium
(jam hinc et hesterno diximus), adjecit, Erit
autem, cum deposueris et solveris jugum de collo tuo.
Quid est, Erit autem, cum deposueris et solveris jugum
de collo tuo [(Gen. XXVII, 39, 40)]
? Liberum tibi est, si
volueris, converti: non quasi duo eritis, sed unus
Jacob. Omnes enim qui convertuntur ab Esau, ad
Jacob pertinent. Similitudo unum facit, dissimilitudo
facit diversitatem. Quid ergo? A rore coeli, et a fertilitate
terrae, ambo habent. Servient tibi gentes et fratres
tui et filii patris tui, solus Jacob habet. In gladio
autem tuo vives, solus Esau. Quiddam commune habent,
quaedam singuli.
31.
Scripturae et Sacramenta bonis et malis communia.
Sunt mali in Ecclesia pertinentes ad Esau: quia
et ipsi filii Rebeccae, filii matris Ecclesiae, de utero
ipsius nati, et pilosi in peccatis carnalibus perseverantes,
de illius tamen utero nati. Habent ergo a rore
coeli, et a fertilitate terrae: a rore coeli omnes Scripturas,
omnem sermonem divinum: a fertilitate vero
terrae, omnia visibilia Sacramenta; visibile enim Sacramentum
ad terram pertinet. Haec omnia communia
habent in Ecclesia et boni et mali. Nam et ipsi habent
et participant Sacramentis: et quod norunt fideles,
a tritico et vino. Et habent de rore coeli: quia super
omnes descendit sermo Dei de coelo. Venit sermo
Dei, et irrigat: sed qui irriget, et quid irriget, attende.
Nam et illos irrigat et illos, bonos et malos: sed illi
bonam pluviam in radicem spinarum convertunt; illi
autem ad fructum bonum pluviam trahunt. Nam simul
pluit Dominus super segetem et super spinas; sed
segeti pluit ad horreum, spinis ad ignem: et tamen
una est pluvia. Sic Verbum Dei omnes compluit.
Videat quisque qualem radicem habeat; videat quisque
quo trahat pluviam bonam: si eam trahit, ut generet
spinas, numquid ideo pluvia Dei accusanda est? Antequam
veniat ad radicem, dulcis est pluvia illa; dulce
est verbum Dei, donec veniat ad cor malum, et convertat
ad fraudem suam pluviam Dei, convertat
ad hypocrisim, convertat ad radices malarum concupiscentiarum,
ad perversitates et depravationes
suas. Incipit quidem generare spinas, sed de pluvia
bona: habet enim a rore coeli. Et quoniam non excluduntur
omnes mali a Sacramentis Dei, habet et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.