PL 38, col. 49

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ab ubertate terrae, quod norunt illi, qui jam voluerunt
esse participes mysteriorum fidelium.
CAPUT XXIX.
32.
Omnes gentes spiritualibus
subjectae. Cum ad ambos pertineant ista, non tamen
pertinent omnes gentes nisi ad spirituales,
quia ipsi pertinent ad Ecclesiam, quae implevit totum
orbem terrarum. Attendite, fratres, et discernite
quantum potestis, vel quantum vobis Dominus dat.
Omnis spiritualis videt quia Ecclesia per totum orbem
terrarum est una, vera, catholica, et nihil sibi arrogat,
et tolerat peccata hominum, quos non potest
purgare de area dominica, antequam veniat ille ultimus
ventilator, qui falli non potest, ut purget aream
suam, et frumentum mittat in horreum, paleas autem
det ad comburendum [(Matth. III, 13)] : quia ipse
habet excludere paleam, et segregare a frumento, et
praeparare horreum tritico, paleis ignem. Itaque quia
novit, tolerat peccatores in fine separandos. Per omnes
gentes peccatores et omnes carnales mixti sunt
spiritualibus, et serviunt eis: spirituales autem non
serviunt; quia de illis proficiunt, cum ipsi deficiunt.
Attendite, fratres mei; dicam, si possum, et non timeam,
non tacebo: urgeor enim ut dicam: etsi mihi
forte aliqui succensuerint; sed dent veniam, timeo
enim, ut dixi; timori dent veniam. Christus neminem
timuit: nos autem Christum timendo non parcimus,
ne nobis, dum tales nolumus contristare, ille
non parcat. Quid velim dicere dignamini audire, et
intentissime advertere. Acceperunt ambo a rore coeli
et ab ubertate terrae, Jacob et Esau; ambo illud habent
quod jam diximus, quod novimus, quod nostis:
sed ut serviant ei gentes, non accepit nisi Jacob; quia
carnales in Ecclesia per totum orbem terrarum non
serviunt nisi spiritualibus. Quare? Quia de illis proficiunt
spirituales. Nam ideo carnales homines servi
dicuntur: et si quod nolunt faciunt, prodest tamen
spiritualibus mala conversatio carnalium; quia et ex
eadem conversatione proficiunt, et per tolerantiam
coronantur.
CAPUT XXX.
33.
Carnalibus cur non subjectae
gentes. Intendat Sanctitas vestra quod dicimus. Illi autem
Esau non sunt datae gentes: quia omnes carnales,
qui sunt in Ecclesia, aut divisi sunt, aut faciles sunt
ad divisionem. Ecce pars Donati inde facta est, inde
est, de ipsis carnalibus carnaliter sentientibus. Carnales
erant: sed quia quaesierunt honorem suum,
vel patientiam perdiderunt, invenerunt aditum, et divisi
sunt: amaverunt honorem suum, multum ei tribuerunt,
typho superbiae tumuerunt, non habuerunt
tolerantiam, id est, non habuerunt charitatem. Scriptum
est enim: Charitas omnia tolerat, omnia sustinet;
non aemulatur, non inflatur, non agit perperam [(I Cor. XIII, 7, 4)]
.
Itaque quidquid aliud haberent,
quia illud non habebant per quod prodest quidquid
habetur, diviserunt se. Et quotquot haereses vel praecisiones
et schismata facta sunt, per hos carnales
facta sunt. Aut enim carnaliter senserunt, et fecerunt

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.