PL 38, col. 735
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Sermons on Selected Lessons of the New Testament 82.1 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 82.2 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 82.0
manducent et bibant [(I Cor. XI, 29)] . Qui autem nondum
manducant, et nondum bibunt, ad tales epulas
invitati festinent. Per istos dies magistri pascunt,
Christus quotidie pascit, mensa ipsius est illa in medio
constituta. Quid causae est, o Audientes, ut mensam
videatis, et ad epulas non accedatis? Et forte
modo cum Evangelium legeretur, dixistis in cordibus
vestris: Putamus quid est quod dicit, Caro mea vere
esca est, et sanguis meus vere potus est? Quomodo
manducatur caro Domini, et bibitur sanguis Domini?
Putamus quid dicit? Quis contra te clausit, ut hoc
nescias? Velatum est: sed si volueris, erit revelatum.
Accede ad professionem, et solvisti quaestionem.
Quod enim dixit Dominus Jesus, jam fideles noverunt.
Tu autem Catechumenus diceris, diceris Audiens,
et surdus es. Aures enim corporis patentes habes,
quia verba quae dicta sunt audis: sed aures cordis
adhuc clausas habes, quia quod dictum est non intelligis.
Disputo, non dissero. Ecce Pascha est, da nomen
ad Baptismum. Si non te excitat festivitas, ducat
ipsa curiositas: ut scias quid dictum sit, Qui
manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in
me manet, et ego in illo. Ut scias mecum quid dictum
sit, pulsa, et aperietur tibi. Et ut tibi dico, Pulsa, et
aperietur tibi: ita et ego pulso, aperi mihi. Auribus
personans, ad pectus pulso.
CAPUT II.
2.
Conjugati fideles, jam corpus
Christi manducantes, de castitate servanda admonentur.
Sed si Catechumeni exhortandi sunt, fratres mei, ut
ad tantam gratiam regenerationis accedere non morentur:
quanta nobis cura esse debet in aedificandis
fidelibus, ut prosit eis quod accedunt; non sibi tales
epulas in judicium manducent et bibant? Ut autem
non in judicium manducent et bibant, bene vivant.
Estote exhortatores non sermonibus, sed moribus
vestris: ut illi qui non sunt baptizati, sic festinent
sequi vos, ut non pereant imitando vos. Qui conjugati
estis, fidem tori servate uxoribus vestris. Reddite
quod exigitis. Vir, a femina exigis castitatem, praebe
illi exemplum, non verbum. Tu es caput, qua is vide.
Hac enim debes ire, qua illi non sit periculosum sequi:
imo tu ipse qua vis eam sequi, illuc debes ambulare.
Ab imbecilliore sexu exigis fortitudinem:
carnis concupiscentiam ambo habetis; qui fortior
est, prior vincat. Et tamen quod dolendum est, multi
viri a feminis vincuntur. Servant feminae castitatem,
quam viri servare nolunt: et in eo quod non servant,
se viros videri volunt; quasi propterea sit fortior
sexu, ut eum facilius subjuget inimicus. Lucta est,
praelium est, pugna est. Vir fortior est femina, vir
caput est feminae [(Ephes. V, 23)] . Femina pugnat, et
vincit: tu hosti succumbis? Stat corpus, et jacet caput?
Qui autem uxores nondum habetis, et tamen ad
mensam Dominicam jam acceditis, et carnem Christi
manducatis, et sanguinem bibitis, si ducturi estis uxores,
servate vos uxoribus vestris. Quales eas vultis ad
vos venire, tales vos debent et ipsae invenire. Quis