PL 38, col. 734

Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Sermons on Selected Lessons of the New Testament 81.10 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 81.9 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 82.1

est in nube, tanquam imber in vellere. Attende
modo tempus Novi Testamenti, discute gentem Judaeorum,
quasi vellus siccum invenies: orbis vero
totus tanquam illa area plenus est gratia non occulta,
sed manifesta. Unde multum plangere cogimur fratres
nostros, qui non contra occultam, sed contra apertam
gratiam manifestamque contendunt. Ignoscitur Judaeis.
Quid, Christiani? quare inimici gratiae Christi?
Quare de vobis praesumentes? quare ingrati? Quare
enim Christus venit? Numquid natura hic non erat?
Natura non erat, quam multum laudando decipitis?
Numquid Lex hic non erat? Sed ait Apostolus: Si
per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est [(Galat. II, 21)]
.
Quod ait Apostolus de lege, hoc nos
istis dicimus de natura: Si per naturam justitia, ergo
Christus gratis mortuus est.
CAPUT X.
10.
Concilia contra Pelagianos. Quod
ergo dictum est de Judaeis, hoc omnino in istis videmus.
Zelum Dei habent. Testimonium illis perhibeo,
quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam.
Quid est, non secundum scientiam? Ignorantes enim
Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei
non sunt subjecti [(Rom. X, 2, 3)]
. Fratres mei, compatimini
mecum. Ubi tales inveneritis, occultare nolite,
non sit in vobis perversa misericordia: prorsus ubi
tales inveneritis, occultare nolite. Redarguite contradicentes,
et resistentes ad nos perducite. Jam enim
de hac causa duo concilia missa sunt ad Sedem
Apostolicam: inde etiam rescripta venerunt. Causa
finita est: utinam aliquando finiatur error! Ergo ut
advertant monemus, ut instruantur docemus, ut mutentur
oremus. Conversi ad Dominum, etc.
SERMO CXXXII . De verbis Evangelii Joannis, Caro mea vere esca est, et sanguis meus vere potus est. Qui manducat meam carnem, etc. Cap. VI, V\ V\. 56, 57.
CAPUT PRIMUM.
1.
Ad regenerationis gratiam
invitantur Catechumeni. Sicut audivimus, cum sanctum
Evangelium legeretur, Dominus Jesus Christus
exhortatus est promissione vitae aeternae ad manducandum
carnem suam et bibendum sanguinem suum.
Qui audistis haec, nondum omnes intellexistis. Qui
enim baptizati et fideles estis, quid dixerit, nostis.
Qui autem inter vos adhuc Catechumeni, vel Audientes
vocantur, potuerunt esse cum legeretur audientes,
numquid et intelligentes? Ergo sermo noster ad utrosque
dirigitur. Qui jam manducant carnem Domini, et
bibunt sanguinem ejus, cogitent quid manducent, et
quid bibant: ne, sicut dicit Apostolus, judicium sibi

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.