PL 38, col. 729
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Sermons on Selected Lessons of the New Testament 81.1 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 81.0
Corporis et sanguinis Christi
sacramentum. Audivimus veracem Magistrum, divinum
Redemptorem, humanum Salvatorem, commendantem
nobis pretium nostrum, sanguinem suum. Locutus
est enim nobis de corpore et sanguine suo: corpus
dixit escam, sanguinem potum. Sacramentum
fidelium agnoscunt fideles. Audientes autem quid
aliud quam audiunt? Cum ergo commendans talem
escam et talem potum diceret, Nisi manducaveritis
carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non
habebitis vitam in vobis (et hoc diceret de vita, quis
alius quam ipsa vita? Erit autem illi homini mors,
non vita, qui mendacem putaverit vitam); scandalizati
sunt discipuli ejus, non quidem omnes, sed plurimi,
dicentes apud se ipsos, Durus est hic sermo,
quis eum potest audire? Cum autem hoc Dominus
apud semetipsum cognovisset, et murmura cogitationis
audisset, cogitantibus, nec voce sonantibus
respondit, ut se auditos esse cognoscerent, et talia
cogitare desinerent. Quid ergo respondit? Hoc vos
scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem
ubi erat prius? Quid sibi vult, Hoc vos scandalizat?
Putatis quia de hoc corpore meo quod videtis,
partes facturus sum, et membra mea concisurus,
et vobis daturus? Quid, si ergo videritis Filium hominis
ascendentem ubi erat prius? Certe qui integer ascendere
potuit, consumi non potuit. Ergo et de corpore
ac sanguine suo dedit nobis salubrem refectionem,
et tam magnam breviter solvit de sua integritate
quaestionem. Manducent ergo qui manducant, et bibant
qui bibunt; esuriant et sitiant: vitam manducent, vitam
bibant. Illud manducare, refici est: sed sic reficeris,
ut non deficiat unde reficeris. Illud bibere quid est,
nisi vivere? Manduca vitam, bibe vitam: habebis vitam,
et integra est vita. Tunc autem hoc erit, id est, vita unicuique
erit corpus et sanguis Christi; si quod in
Sacramento visibiliter sumitur, in ipsa veritate spiritualiter
manducetur, spiritualiter bibatur. Audivimus