PL 38, col. 683
Sermones de Scripturis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Sermons on Selected Lessons of the New Testament 72.5 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 72.4 · Sermons on Selected Lessons of the New Testament 72.6
accepto alio nomine Jacob, et Jacob vocatus est, et
Israel. Nomen Abrahae in hoc saeculo explicandum fuit:
hic est enim factus pater multarum gentium, unde
nomen accepit. Nomen autem Israel ad alterum saeculum
pertinet, ubi videbimus Deum. Populus ergo Dei, populus
Christianus, in hoc tempore et Jacob est et Israel;
Jacob in re, Israel in spe. Supplantator enim fratris
dicitur populus minor populi majoris. Numquid nos
supplantavimus Judaeos? Sed supplantatores dicimur illorum,
quia nostri causa sunt supplantati. Nisi excaecati
essent, Christus non crucifigeretur: si Christus non crucifigeretur
sanguis ille pretiosus non funderetur: si sanguis
ille non funderetur, orbis terrarum non redimeretur.
Quia ergo nobis profuit caecitas illorum, ideo a minore
fratre major supplantatus est, et appellatus est
minor Supplantator. Sed quamdiu hoc?
CAPUT V.
5.
Israeli in fine credenti visio Dei
promissa. Veniet tempus, veniet finis saeculi, et credet
totus Israel: non illi qui modo sunt, sed filii
ipsorum qui tunc erunt. Nam modo isti per vias suas
ambulantes ibunt ad loca sua, transibunt ad damnationem
perpetuam. Quando autem factus fuerit unus
totus populus, fiet illud quod canimus: Satiabor,
dum manifestabitur gloria tua [(Psal. XVI, 15)]
. Dum
venerit promissio, quae nobis promittitur, ut videamus
facie ad faciem. Modo videmus per speculum in
aenigmate et ex parte: quando autem uterque populus
jam purgatus, jam resuscitatus, jam coronatus,
jam in immortalem formam et in incorruptionem
perpetuam commutatus, videbit Deum facie ad faciem,
et jam non erit Jacob, sed solus erit Israel;
tunc eum in persona hujus sancti Nathanael videbit
Dominus, et dicet, Ecce vere Israelita, in quo dolus non
est [(Joan. I, 47)]
. Quando audis, Ecce vere Israelita;
veniat tibi in mentem Israel: cum venerit tibi in
mentem Israel, veniat tibi in mentem somnium illius,
in quo somnio scalam vidit a terra usque ad coelum,
Dominum superincumbentem, Angelos Dei ascendentes
et descendentes. Hoc somnium Jacob vidit.
Post hoc autem appellatus est Israel: id est, post
paululum veniens de Mesopotamia et agens iter. Si
ergo Jacob vidit scalam, qui est et Israel appellatus;
est autem et Nathanael iste vere Israelita, in quo
dolus non est: ideo cum miratus esset quia dixit ei
Dominus, Sub arbore fici vidi te; dixit ei, Majus his
videbis. Et item dixit ei somnium Jacob. Cui dixit?
Ei quem appellavit Israelitam, in quo dolus non esset.
Quasi qui diceret: Cujus nomine te appellavi, ipsius
somnium in te apparebit; noli festinare mirari, majora
horum videbis. Videbitis coelum apertum, et Angelos
Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis.
Ecce quod vidit Jacob: ecce quare perfudit lapidem
oleo Jacob; ecce quare Christum propheta significavit
et figuravit Jacob. Illud enim factum prophetia erat.
CAPUT VI.
6.
Christus et hic et sursum est.
Nunc quid exspectetis, novi: quid a me velitis audire,
intelligo. Dicam et hoc breviter, ut Dominus