PL 39, col. 1599

Sermones de diversis (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

de Ecclesia catholica toto orbe diffusa circumtundebar
divinarum vocibus Litterarum; et me surdum
faciebant a parentibus intentata falsa crimina traditorum.
Non me Pauli meritis comparo, sed peccatis.
Etiamsi tam bonus esse non merui, non tamen sine
medicina correptionis tam malus fui. Nec ille sponsum
agnoscebat in Libris quos legebat, nec ego sponsam.
Qui revelavit illi de Christi clarificatione quod
scriptum est, Exaltare super coelos, Deus; ipse revelavit
mihi de Ecclesiae effusione quod sequitur, Super
omnem terram gloria tua [(Psal. CVII, 6)]
. Utraque testimonia
aperta sunt videntibus, sed clausa caecis.
Illis oculos aperuit Baptismus Christi, mihi pax Christi.
Illum lavacrum aquae sanctae reddidit novum:
meorum autem charitas cooperuit multitudinem peccatorum.
SERMO CCCLXI . De Resurrectione mortuorum, I.
CAPUT PRIMUM.
1.
Animadvertimus, cum Apostoli
Epistola legeretur, laudabilem motum fidei charitatisque
vestrae, quemadmodum exhorrueritis homiues,
qui putantes hanc solam esse vitam, quam cum
pecoribus habemus communem, post mortem autem
finiri totum quod est hominis, nec esse spem ullam
vitae alterius melioris, pruritum malarum aurium
corrumpentes, dicunt: Manducemus et bibamus; cras
enim morimur [(I Cor. XV, 32)]
. Hinc ergo sumatur
nostrae disputationis exordium, et hic sit nostri velut
cardo sermonis, quo caetera, quae Dominus suggerere
dignatus fuerit, referantur.
CAPUT II.
2.
Spes fidesque nostra, resurrectio
mortuorum. Charitas nostra. Duae quaestiones de futura
resurrectione. Spes enim nostra est resurrectio
mortuorum: fides nostra, est resurrectio
mortuorum. Charitas etiam nostra est, quam praedicatio
rerum quae nondum videntur inflammat, et accendit
desiderio, cujus magnitudine fiant corda nostra
capacia beatitudinis quae ventura promittitur, quamdiu
creditur quod nondum videtur: charitas ergo
etiam ipsa nostra, nec circa temporalia haec et visibilia
debet occupari, ut tale aliquid nos habituros in
resurrectione speremus, quale modo, si contemnimus,
melius vivimus melioresque sumus, carnales videlicet
voluptates atque delicias. Sublata itaque fide resurrectionis
mortuorum, omnis intercidit doctrina christiana.
Fundata vero fide resurrectionis mortuorum,
non continuo securitas est de animo christiano, nisi
distinguatur vita illa quae futura est, ab ista quae transit.
Itaque sic proponendum est: Si non resurgent
mortui, nulla spes nobis est futurae vitae: si autem
resurgent mortui, erit quidem vita futura; sed secunda
quaestio est, qualis erit. Prima itaque disputatio
est, utrum futura sit resurrectio mortuorum: secunda
vero disputatio est, qualis futura est in resurrectione
vita sanctorum.
CAPUT III.
3.
In altera infidelis errat, in altera

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.