PL 39, col. 1751

Sermones suppositii de Scripturis (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J

et virginis primogenitus immolatur. Audite et aliud
sacramentum. Beatus Hieronymus presbyter scripsit,
ab antiquis et senioribus Judaeorum se certissime cognovisse,
quod ibi oblatus est Isaac, ubi postea Dominus
Christus crucifixus est. Denique ab eo
loco unde beatus Abraham jussus est proficisci, tertio
die ad locum ubi Christus crucifixus est pervenitur.
[Etiam hoc antiquorum relatione refertur, quod et
Adam primus homo in ipso loco ubi crux fixa est,
fuerit aliquando sepultus; et ideo Calvariae locum dictum
esse, quia caput humani generis ibi dicitur esse
sepultum. Et vere, fratres, non incongrue creditur,
quia ibi erectus sit medicus, ubi jacebat aegrotus. Et
dignum erat, ut ubi occiderat humana superbia, ibi
se inclinaret divina misericordia: et sanguis ille pretiosus
etiam corporaliter pulverem antiqui peccatoris
dum dignatur stillando contingere, redemisse credatur
.] Haec enim, fratres charissimi, secundum
quod potuimus, e diversis Scripturarum voluminibus,
pro animae nostrae profectu collegimus, et charitatis
contemplatione suggessimus. Vos vero, auxiliante
Domino, dum frequentius Scripturas divinas
relegitis, si diligenter attenditis, credo quod etiam
meliorem expositionem invenire possitis.
[6. Baptismi sacramentum non negligenter aut tardius
requirendum. Rogo vos, fratres, ut quicumque
aut filium, aut vernaculum suum baptizari desiderat,
jam nunc eum Ecclesiae offerre non differat: quia
non est justum, ut res quae tam magna, tam praeclara
creditur, negligenter aut tardius quam expedit
requiratur. Timeo enim ne aliquae mulieres ideo tardius
infantulos suos offerant, quia cum ipsis ad Vigilias
venire dissimulant. Certissime enim credimus,
quod qui statim incipiente Quadragesima, eos qui
baptizandi sunt offerre voluerint, et cum ipsis ad
Vigilias feliciter venerint, et filii eorum legitimo ordine
accipient Baptismi sacramentum, et ipsi acquirent
indulgentiam peccatorum, praestante Domino
nostro Jesu Christo, etc.]
SERMO VII. De immolatione Isaac, II.
1.
Novum praecepti genus est, homini legem sceleris
dare; et religiosum habere, si impium voluerit
perpetrare. Abraham si parricidium fecerit, justus
est; si non fecerit, indevotus est. Quid sit ergo,
quod nunquam Deum nisi pietate placamus? Cupit
sibi vota offerri, non crudeliter coli. Ecce inter pietatem
patris et devotionem Dei, filium est quidem
scelus occidere; sed Deum scelestius non audire. In
angusto posita est perfecta justitia. Parricidium juberis
ut facias, tuis te manibus orbaturus. Quid hoc
est? Imperat parricidium, qui prohibet homicidium?
Jubetur, inquit, filium victimare, solatium paternae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.