PL 39, col. 2131
Sermones suppositii de Sanctis (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P
mundo; Genitrix Domini nostri salutem edidit mundo.
Auctrix peccati Eva; auctrix meriti Maria. Eva
occidendo obfuit; Maria vivificando profuit. Illa percussit;
ista sanavit. Haec enim mirabili atque inaestimabili
modo omnium rerum et suum peperit Salvatorem.
Quae enim haec virgo tam sancta, ad quam
venire dignaretur Spiritus sanctus? quae tam speciosa,
ut eam sibi Deus eligeret sponsam? quae tam casta,
ut esse posset virgo post partum? Haec est Dei templum,
fons ille signatus, et porta in domo Domini
clausa. Ad hanc namque, ut dixi, Spiritus sanctus
descendit, huic virtus Altissimi obumbravit. Haec est
immaculata coitu, fecunda partu, virgo lactans, Angelorum
et hominum cibum nutriens. Merito itaque
beata singulari a nobis praeconio extollitur, quae singulare
commercium mundo praebuit. Denique tantum
se ad coeli fastigia sublevavit, ut Verbum in principio
apud Deum de superna coeli arce susciperet.
5.
Maria omni laude dignissima. O felix Maria,
et omni laude dignissima! O genitrix gloriosa! O sublimis
puerpera, cujus visceribus auctor coeli terraeque
committitur! O felicia oscula lactentis labris
impressa, cum inter crebra indicia reptantis infantiae,
utpote verus ex te filius tibi matri alluderet;
cum verus ex Patre Deus Dei unigenitus imperaret!
Nam auctorem tuum ipsa concipiens edidisti in tempore
puberem, quem habebas ante tempora conditorem.
O felix puerperium, laetabile Angelis, optabile
sanctis, necessarium perditis, congruum profligatis!
Qui post multas assumptae carnis injurias, ad ultimum
verberatus flagris, potatus felle, affixus patibulo, ut
te veram matrem ostenderet, verum se hominem patiendo
monstravit. Sed quid dicam pauper ingenio;
cum de te quidquid dixero, minor laus est, quam
dignitas tua meretur! Si coelum te vocem, altior es.
Si matrem Gentium dicam, praecedis. Si formam
Dei appellem, digna existis. Si dominam Angelorum
vocitem, per omnia esse probaris. Quid ergo de te
digne dicam, quid referam; cum non sufficiat lingua
carnis tuas enarrare virtutes? Has interim laudes
sileat lingua carnis, quas semper ardenter intus
profert animus. Nunc nostras peto ut aures doctrinarum
tuarum demulceas organis. Plaudant nunc
tympanis sanctae manus, et inter veloces articulos
harmonia puerperae concrepet. Concinant laetantes
chori, et alternantibus modulis dulcisona carmina
misceantur.
6.
Magnificare dicitur duobus modis. Audiamus,
fratres, audiamus pio mentis affectu, audiamus quemadmodum
tympanistria nostra doctrinis concrepet
Virgo Maria. Audiamus, inquam; et huic harmoniae
moribus respondeamus. Denique cum haec mulier
beatissima ab angelo jam salutata, Spiritu sancto
repleta, plenitudine divinitatis afflata, ad domum
Elisabeth venisset cognatae, post exsultationem Joannis
in utero matris, post admirationem Elisabeth de
adventu ejusdem Domini Matris, hoc Domino decantavit
canticum laudis: Magnificat anima mea Dominum;
et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo [(Luc. I, 46, 47)]
.
Primo igitur hoc in loco quaerendum
est, quid sit magnificare Dominum: neque enim magnus
fit a creatura Creator. Sed sciendum nobis est,
duobus modis dici magnificare; id est, aut magnum
facere, aut magnum adorare magnumque admirari.
Magnificatur enim Deus a nobis, cum magnificari dignatur
a nobis. Sed numquid sic in nobis, sicut
in Maria unde carnem assumpsit pro nobis? Ave, inquit
ad eam angelus, gratia plena, Dominus tecum,
benedicta tu inter mulieres. Spiritus sanctus superveniet
in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et
quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei [(Ibid.,
28, 35)]
. Quaecumque tamen anima sancta Verbum
concipere potes credendo, pare praedicando, magnifica
amando. Unde et David propheta dicit, Magnificate
Dominum mecum, et exaltemus nomen ejus in invicem [(Psal. XXXIII, 4)]
:
ac si diceret, Magnitudinem Domini
mecum decantate, praedicate, et nominis ejus