PL 39, col. 2134
Sermones suppositii de Sanctis (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P
persolvet, quae solo tuo commercio recuperandi aditum
invenit? Accipe itaque quascumque exiles, quascumque
meritis tuis impares gratiarum actiones: et
cum susceperis vota, culpas nostras orando excusa.
Admitte nostras preces intra sacrarium exauditionis,
et reporta nobis gratiam reconciliationis. Sit per te
excusabile, quod per te ingerimus; sit impetrabile,
quod fida mente poscimus. Accipe quod offerimus,
impetra quod rogamus, excusa quod timemus: quia
nec potiorem meritis invenimus ad placandam iram
Judicis quam te, quae meruisti esse mater Redemptoris
et Judicis. Succurre ergo miseris, juva pusillanimes,
refove flebiles; ora pro populo, interveni pro
clero, intercede pro monachorum choro, exora pro
devoto femineo sexu: sentiant omnes tuum levamen,
quicumque devote celebrant tuum nomen. Sit
tibi compassio super afflictis, sit pius affectus super
coelorum peregrinis: et cum te semper laetantem
aspicis, fletus nostros, quaesumus, ipsa ad Deum admittas,
eumque ut proprium filium pro nobis interpelles.
Nos enim adhuc in hac terra affligimur, persequimur,
injuriis lacessimur, opprobriis afficimur,
esurimus, sitimus, somnum patimur, in carcere retinemur.
Tu vero in coelestibus regnis praelata es
cunctis virginum choris, tu Agnum quocumque perrexerit
sequeris [(Apoc. XIV, 4)] . Tu virgineos choros
et ab incentivae carnis illecebris alienos per albentia
lilia rosasque vernantes ad fontes perennis vitae potandos
invitas. Tu in illa beatorum felicissima regia,
primi ordinis dignitate indepta, plantis roscidis oberrans,
inter paradisi amoenitatem gramineosque crocos
tenero poplite pergis, felicique palma violas immarcescibiles
carpis. Tu concinis sine fine choris
conjuncta summis; Angelis Archangelisque sociata,
indefessa voce, Sanctus [(Id. IV, 8)]
! clamare non cessas.
Tu in cubiculo Regis beatitudinum gemmis ac
margaritis ornata assistis. Tibi thronus regius ab Angelis
collocatur in aula aeterni Regis, teque ipse Rex
regum ut matrem veram et decoram sponsam prae
omnibus diligens amoris amplexu sibi associat. Nec
mirum, si dignetur tibi adgaudere Deus regnans in
coelis, quem tu parvulum ex te hominem natum toties
osculata es in terris. Has ergo tuas felicitates
possidens, convertere ad nostrarum miseriarum salutem.
12.
Beata Virgo quomodo colenda. Inter haec igitur,
fratres charissimi, cum toto mentis affectu beatissimae
Virginis nos intercessionibus committamus,
omnes ejus patrocinia omni nisu imploremus: ut
dum nos supplici eam obsequio frequentamus in terris,
ipsa nos sedula prece commendare dignetur in
coelis Neque enim dubium, quae meruit pro liberandis
proferre pretium, posse plus sanctis omnibus,
liberatis impendere suffragium. Sed quid nobis prodest
hanc interpellare vocibus, nisi etiam humilitatis
ejus exempla teneamus? Curemus ergo, dilectissimi
fratres, ut qui hujus diei festivitati interesse cupimus,
vestimentis humilitatis atque charitatis induti
appareamus. Non nos invidia alienae felicitatis torqueat,
non ira usque ad divisionem dilaniet, non cupiditas
Christum a nobis excludat, non saeculi tristitia
exurat, non prosperitas ejus incante decipiat, non
luxuria inquinet, non immunditia polluat, non elatio
corrumpat, non superbia inflet: ut dum nos virtutibus
ornatos, charitate conjunctos, humilitate fundatos
beata Dei Genitrix suae nos interesse festivitati
perspexerit, ardentius nobis subvenire festinet apud
Filium et Dominum suum Jesum Christum. Deum et
Salvatorem nostrum; qui coronis perennis regni
glorificat sanctos suos, et est aeterna laus et exspectatio
omnibus electis ejus: ipsi gloria, virtus, potestas,
aeternitas, et nunc et semper per immortalia
saecula saeculorum. Amen.
SERMO CCIX. In festo omnium Sanctorum.