PL 39, col. 2274

Sermones suppositii de diversis (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P

sed, secundum opera sua. Quod etiam et
apostolus Paulus confirmat, dicens: Omnes astabimus
ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria
corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum [(II Cor.
V, 10)]
. Nos ergo, fratres, auxiliante Domino sic agamus,
ut quiquid in nobis contulit judicatus, integrum
inveniat judicaturus, et solemnitates vel patrocinia
sanctorum martyrum non nobis judicium pariant,
sed profectum. Et ita, quantum possumus, agere
studeamus, ut quorum festivitates celebrabimus in
mundo, eorum consortium obtinere mereamur in
coelo: praestante Domino nostro Jesu Christo, qui vivit
et regnat in saecula saeculorum. Amen.
SERMO CCLXXX. De Dominica et aliis diebus festis pie celebrandis.
1.
Festorum et Dominicae otium a quibus et quare sancitum.
Sciendum est, fratres charissimi, quod ideo a
sanctis patribus nostris constitutum est Christianis et
mandatum, ut in solemnitatibus sanctorum, et maxime
in dominicis diebus otium haberent, et a terreno negotio
vacarent; ut paratiores et promptiores essent ad
divinum cultum, cum non haberent quod eos inde
retardaret incommodum; relinquerentque eo tempore
terrenam sollicitudinem, quo facilius possent Dei intendere
voluntatem. Inde ipse Dominus per prophetam
dicit, Vacate et videte, quoniam ego sum Deus [(Psal. XLV, 11)]
.
At hi qui diversis curis ac negotiis
implicati, hanc sententiam Dei spernunt, et divinae
contemplationi vacare nolunt, timeo quod in futuro
judicio illis januam Domini pulsantibus atque aperiri
poscentibus, Dominus respondeat, Amen dico vobis,
nescio vos [(Matth. XXV, 12)]
: Discedite a me, omnes qui
operamini iniquitatem [(Psal. VI, 9)]
. Et qui modo
Deum quaerere negligunt, ab ipso tunc respuuntur.
Idcirco, fratres mei, non sit vobis molestum, in dominicis
diebus et in natalitiis sanctorum divino studere
cultui.
2.
Cur dictus dominicus dies. Pluribus est insignis.
Dominicum ergo diem Apostoli et apostolici viri ideo
religiosa solemnitate habendum sanxerunt, quia in
eodem Redemptor noster a mortuis resurrexit: quique
ideo dominicns appellatur, ut in eo a terrenis
operibus vel mundi illecebris abstinentes, tantum divinis
cultibus serviamus: dantes scilicet diei huic
honorem et reverentiam, propter spem resurrectionis
nostrae, quam habemus in illa. Nam sicut ipse Dominus
Jesus Christus et Salvator resurrexit a mortuis;
ita et nos resurrecturos in novissimo die speramus.
Apparet autem hunc diem etiam in Scripturis
sanctis esse solemnem. Ipse enim est primus dies saeculi,
in ipso formata sunt elementa mundi, in ipso
creati sunt Angeli, in ipso quoque a mortuis resurrexit
Christus, in ipso de coelis Spiritus sanctus super
Apostolos descendit, manna in eodem in eremo primum
de coelo datum est. His enim speciebus ac talibus
indiciis, dominica dies exstat insignis. Ac ideo
sancti doctores Ecclesiae decreverunt omnem gloriam
Judaici sabbatismi in illam transferre; ut quod ipsi
in figura, nos celebraremus in veritate: quia tunc
erit requies nostra vera, quando resurrectio fuerit
perpetrata, et remuneratio in anima et corpore simul
perfecta.
3.
Qualiter observandus. Observemus ergo diem dominicam,
fratres, et sanctificemus illam, sicut antiquis
praeceptum est de sabbato, dicente Legislatore, A vespere usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra [(Levit. XXIII, 32)]
.
Videamus ne otium nostrum vanum

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.