PL 4, col. 213
Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In inglese: The Epistles of Cyprian 1.9 · The Epistles of Cyprian 1.10 · The Epistles of Cyprian 1.0
X.
Sed tibi, post insidiosas vias, post diversas
orbe toto multiplices pugnas, post spectacula vel
cruenta vel turpia, post libidinum probra vel lupanaribus
prostituta vel domesticis parietibus obsepta,
quorum quo secretior culpa, major audacia est,
forum fortasse videatur immune, quod ab injuriis
lacessentibus liberum, nullis malorum contactibus
polluatur. Illuc aciem tuam flecte. Plura illic quae
detesteris invenies, magis oculos tuos inde divertes.
Incisae sunt licet leges duodecim tabulis, et publice
aere praefixo jura praescripta sint, inter
leges ipsas delinquitur, inter jura peccatur. Innocentia
nec illic ubi defenditur reservatur. Saevit
invicem discordantium rabies, et inter togas pace
rupta, forum litibus mugit insanum, hasta illic et
gladius et carnifex praesto est, ungula effodiens,
equuleus extendens, ignis exurens, ad hominis corpus