PL 4, col. 214

Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In inglese: The Epistles of Cyprian 1.10 · The Epistles of Cyprian 1.0

unum 5 supplicia plura quam membra. Quis inter
haec vero subveniat? Patronus? praevaricatur et
decipit. Judex? sed sententiam vendit. Qui sedet
crimina vindicaturus admittit, et ut reus innocens
pereat, fit nocens judex. Flagrant ubique delicta, et
passim multiformi genere peccandi per improbas
mentes nocens virus operatur. Hic testamentum subjicit,
ille falsum capitali fraude conscribit; hic
arcentur haereditatibus liberi, illic bonis donantur
alieni; inimicus insimulat, calumniator impugnat,
testis infamat. Utrobique grassatur in mendacium
criminum prostitutae vocis venalis audacia, cum
interim nocentes nec cum innocentibus pereunt.
Nullus de legibus metus est; de quaesitore,
de judice pavor nullus. Quod potest redimi non
timetur. Esse jam inter nocentes innoxium crimen

est. Malos quisquis non imitatur offendit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.