PL 4, col. 215

Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In inglese: The Epistles of Cyprian 1.10 · The Epistles of Cyprian 1.11 · The Epistles of Cyprian 1.0

Consensere jura peccatis, et coepit licitum esse
quod publicum est. Quis illic rerum pudor, quae
esse possit integritas, ubi qui damnent improbos
desunt, soli ibi qui damnentur occurrunt?
XI.
Sed, ne nos videamur eligere fortasse pejora,
et studio destruendi per ea oculos tuos ducere
quorum tristis atque aversandus aspectus ora et vultus
conscientiae melioris offendat, jam tibi illa quae
ignorantia saecularis bona opinatur ostendam. Illic
etiam fugienda conspicies. Quos honores putas esse,
quos fasces, quam affluentiam in divitiis, quam potentiam
in castris, in magistratu purpurae speciem,
in principatu licentiae potestatem, malorum
blandientium virus occultum est et arridentis
nequitiae facies quidem laeta, sed calamitatis

abstrusae illecebrosa fallacia; instar quoddam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.