PL 4, col. 370
Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In inglese: The Epistles of Cyprian 62.4 · The Epistles of Cyprian 62.0 · The Epistles of Cyprian 62.10
sui egerint et a se invicem recesserint,
inspiciantur interim virgines ab obstetricibus diligenter;
et, si virgines inventae fuerint, accepta communicatione,
ad Ecclesiam admittantur, hac tamen
interminatione, ut si ad eosdem masculos postmodum
reversae fuerint, aut si cum eisdem in una domo
et sub eodem tecto simul habitaverint, graviore censura
ejiciantur, nec in Ecclesiam postmodum tales
facile recipiantur. Si autem de eis aliqua corrupta
fuerit deprehensa, agat poenitentiam plenam, quia
quae hoc crimen admisit, non mariti, sed Christi
adultera est, et ideo aestimato justo tempore postea,
exomologesi facta, ad Ecclesiam redeat. Quod si
obstinate perseverant, nec se ab invicem separant,
sciant se cum hac sua impudica obstinatione numquam
a nobis admitti in Ecclesiam posse, ne exemplum
caeteris ad ruinam delictis suis facere incipiant.
Nec putent sibi vitae aut salutis constare rationem
si episcopis et sacerdotibus obtemperare noluerint,
cum in Deuteronomio Dominus Deus dicat: