PL 4, col. 434

Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

torqueri, quorum exempla habemus. Tertio negaverunt,
et sacramentum non tradiderunt. Hi autem qui
nec interrogati obtulerunt, interim usque ad statum
consilii laici communicabunt. Verumtamen in statum
consilii quod Scriptura sancta promoverit, secundum
sententiam fixam sanctis et amicis Dei suppleri volumus,
cum jam testes et proximi aliquid jam dudum
statuerant nostri antecessores. Ob quam rem necesse
est nos testibus consentire complecti et supplere.
Opto vos in Domino semper bene valere. Amen. Deo
gratias.
AD TURASIUM PRESBYTERUM.
Cyprianus benedicto et dilectissimo parenti Turasio
in Domino aeternam salutem. Charitatis tuae scripta

percepi, quibus animum tuum dolore commotum
de filiae dormitione cognovi. Non aliud principaliter
admiratus sum quam christiani pectoris in te jactatam
fuisse virtutem, ut animum flecteres ad dolorem.
Stupeo murum fidei penetratum vulneribus orbitatis,
quem sepire debuerat spes resurrectionis et regni
coelestis. Numquam spes cum dolore concordat, nec
fides aliquando sentit quacumque jacturam. Resurgere
credimus mortuos, et plangimus: quid faceremus,
si mori tantummodo sine resurrectione praeciperet
Deus? Voluntas utique ejus sola sufficeret ad solatium,
cui nullum praeponendum scimus affectum.
Quod dederat abstulit qui creaverat. Quid certas
plangere quod ad tempus acceperas? Commodaverat
ut haberes quantocumque tempore voluisset, et cum

vellet rursus auferret. Nihil abstulit tuum qui recipere
dignatus est proprium. Creditum suum recipere
decuerat creditorem, et nihil aliud decet quam creditori
suo gratias agere mutuantem. Sic Job legimus
quam sequamur devotissimam vocem: Dominus, inquit, dedit, Dominus abstulit. Sicut Domino placuit,
ita factum est. Sit nomen Domini benedictum
[(Job I, 21)]
. Parum ergo non erat haec sola consolatio contra
luctum quod nemo lugere debeat cum aliquid reddiderit
alienum, quia fas non erat apud alium detineri
quod domino suo fuerat necessarium. Additur consolationis
alia providentia, quae jaculis occurrat orbitatis.
Gaudere debuimus de saeculo recedentibus, si
saeculi contra nos inimicitias sentiremus, et plangimus
beneficia Domini, qui nobis quod praestat infirmitati

nostrae praestat. Periclitari volebat adhuc qui
dolet aliquem dormientem, et inter fluctus vitae praesentis
videre cupiebat miserum laborare. Ad quid
christianum et fidelem animam putas intra carcerem
mundi remorari debuisse, cui totus mundus naufragium
est? 169 Tantis et talibus tempestatibus vitae tot
impugnationes diaboli, tot corporis bella, tot clades
saeculi, tot calamitates evasit. Et lacrymas fundis,
quasi nescias quid in te ipse quotidie patiaris. Propter
quod Dominus sic admonet Apostolos suos dicens:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.