PL 4, col. 433

Epistolae 2 (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

est rebaptizare. Ergo eradica et extrica, ut diximus,
florulentis sermonibus atque dignis per posteriorem
epistolam priora scripta, quae contra catholicam fidem
servare censuerunt genimina viperarum. Non
enim decet tantae urbis antistitem excellentissimumque
doctorem ut, dum putas haeresis baptisma praedamnandum,
verum Baptisma sermonibus maculare
audias quae doles contra Apostolum scilicet repugnare
dicentem: Unus Deus, una fides, unum Baptisma.
AD PLEBEM CARTHAGINIS.
Cyprianus plebi Carthagini consistenti aeternam in
Domino salutem. Gratias quidem agimus Deo Patri
et Domino Jesu Christo, qui vos adunatos atque in
conventicula restituit. Propter quam rem memoravimus

et scriptum beatissimorum martyrum atque
confessorum voluimus ad consilium nostrum servare.
Jubet desuper majestas atque Spiritus sanctus, cujus
in nobis gratia testis est salutaris. Nam, cum tractaret
de traditoribus, jubet tam in Evangelio quam in
Apostolo, tam in Psalmis quam in Prophetis et caeteris
Scripturis: Scrutamini [(Joa. V, 39)]
. Quo scrutato
a nobis, inventis ab iis qui Scripturas sanctas
tradiderunt non mereri eos congredi consilium
nostrum, id est consilium habitare. Nemo est enim
qui hoc consilium condreatur non coelestem spectet.
Ac propterea memoravimus ut ii qui taliter
Scripturas tractaverunt ad statum plebis et judicium
ab ipsis porrectum, nec aliqua actio ab ipsis promi,
sed nec etiam ad statum sacrificii neque plebis esse

proximi; qui utique, jam dudum derelicta plebe, nudata
altaria, prompta sacrificia. Merito haec memorantes
cum moestitia atque dolore animi profici teste
ad Dominum quod debuimus statuere, quam omnes
disceptationes et dissensiones et haereses et scandala
hauserant, ne ulterius provocent se homines seu minus
fidei seu Scripturis leves sint et lectores id statuimus
atque statuimus, atque statuto nostro recedi nolumus,
ut si qui tradidit praepositus huic plebi mereantur
antistitem administrantem altari ac corpore
integro. Iis vero jussimus a quibus et sacrificium
offerri jubemus, merito praeceptis iis 168 obtemp erari
debet, nec aliud fiet quam statim evangelica vox sincera
cata Johannem loquitur: Nolo, inquit, de manibus
vestris sacrificia, quia non venistis ad me cum hostia

munda. Qui utique hostiam mundam non offert, hostia
de manibus ejus non ascendit. Nam iterum legimus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud
Deum, et Deus erat Verbum
[(Joan. I, 1)]
. Qui per Verbum
finctionem finxerint dare res inhabitabiles apud illos
seu veras scripturas sanctas seu fictas, qui dat vocem
et qui dat desideria proxima, qui utique finget tradere
supplebit traditionem. Merito negantes volumus interim
veniam habere confitentes patres. Nam qui dicit
se Scripturas non habere, utique paratus fuit et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.