PL 4, col. 472
De lapsis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In inglese: On the Lapsed 7 · On the Lapsed 8
IV, 10). Nonne, iram divinae indignationis ostendens et
poenae metum praemonens, denuo dicit: Adoraverunt
eos quos fecerunt digiti eorum; et curvatus est homo
et humilitatus est vir, et non laxabo illis [(Isa. II, 8)]
.
Et iterum Deus loquitur dicens: Sacrificans diis eradicabitur,
nisi Domino soli [(Exod. XXII, 19)]
. In Evangelio
quoque postmodum Dominus, in verbis doctor
et consummator in factis, docens quid fieret, et faciens
quodcumque docuisset, quicquid nunc geritur et
geretur nonne ante praemonuit? Nonne et negantibus
aeterna supplicia et salutaria confitentibus praemia
ante constituit?
VIII.
Exciderunt quibusdam, proh nefas! omnia et
de memoria recesserunt. Non expectaverunt saltem
ut ascenderent apprehensi, ut interrogati negarent.
Ante aciem multi victi, sine congressione prostrati;
nec hoc sibi reliquerunt, ut sacrificare idolis viderentur
inviti. Ultro ad forum currere, ad mortem sponte
properare, quasi hoc olim cuperent, quasi amplecterentur
occasionem datam quam semper optassent.
Quot illic a magistratibus vespera urgente dilati
sunt? quot, ne eorum differretur interitus, etiam rogaverunt?
Quam vim potest talis obtendere, qua crimen
suum purget, cum vim magis ipse fecerit ut periret?
Nonne, quando ad Capitolium sponte ventum
est, quando ultro ad obsequium diri facinoris accessum
est, labavit gressus, caligavit aspectus, tremuerunt
viscera, brachia conciderunt? nonne sensus.