PL 4, col. 473
De lapsis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In inglese: On the Lapsed 9 · On the Lapsed 8 · On the Lapsed 10
184
obstupuit, lingua haesit, sermo defecit? Stare illic
potuit Dei servus, et loqui et renuntiare Christo, qui
jam diabolo renuntiaverat et saeculo? Nonne ara illa
quo moriturus accessit rogus illi fuit? nonne diaboli
altare, quod foetore tetro fumare ac redolere conspexerat,
velut funus et bustum vitae suae horrere ac
fugere debebat? Quid hostiam tecum, miser, quid
victimam immolaturus imponis? ipse ad aram hostia,
victima ipse venisti; immolasti illic salutem tuam, spem
tuam, fidem tuam funestis illis ignibus concremasti.
IX.
Ac multis proprius interitus satis non fuit.
Hortamentis mutuis in exitium populus impulsus
est, mors invicem lethali poculo propinata est; ac, ne
quid deesset ad criminis cumulum, infantes quoque,
parentum manibus vel impositi vel attracti, amiserunt
parvuli quod in primo statim nativitatis exordio
fuerant consecuti. Nonne illi cum judicii dies venerit
dicent: Nos nihil mali fecimus, nec, derelicto cibo
et poculo Domini, ad profana contagia sponte properavimus.
Perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus
parricidas. Illi nobis Ecclesiam matrem, illi patrem
Deum negaverunt; ut, dum, parvi et improvidi
et tanti facinoris ignari, per alios ad consortium criminum
jungimur, aliena fraude caperemur.
X.
Nec est, proh dolor! justa aliqua et gravis causa
quae tantum facinus excuset. Relinquenda erat patria
et patrimonii facienda jactura. Cui enim nascenti
atque morienti non relinquenda quandoque patria
et patrimonii sui facienda jactura est? Christus
non relinquatur, salutis ac sedis aeternae jactura timeatur.
Clamat ecce per prophetam Spiritus sanctus: Discedite, discedite, exite inde, et immundum nolite
tangere. Exite de medio ejus, separamini,
qui fertis
vasa Domini [(Isa. LII, 11)]
. Et qui vasa sunt Domini
ac templum Dei, ne immundum tangere et feralibus