PL 4, col. 485

De lapsis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In inglese: On the Lapsed 25

relictam nutrix detulit ad magistratus. Illi
ei, apud idolum quo populus confluebat, quod carnem
necdum posset edere per aetatem, panem mero mixtum,
quod tamen et ipsum de immolatione pereuntium
supererat, tradiderunt. Recepit filiam postmodum
mater. Sed facinus puella commissum tam loqui
et indicare non potuit, quam nec intelligere prius potuit
nec arcere. Ignoratione igitur obreptum est ut
sacrificantibus nobis eam secum mater inferret. Sed
enim puella mixta cum sanctis, precis nostrae et orationis
impatiens, nunc ploratu concuti, nunc mentis
aestu coepit fluctuabunda jactari, et velut tortore cogente,
quibus poterat indiciis conscientiam facti in
simplicibus adhuc annis rudis anima fatebatur. Ubi
vero solemnibus adimpletis calicem diaconus offerre
praesentibus coepit, et accipientibus caeteris locus ejus

advenit, faciem suam parvula instinctu divinae majestatis
avertere, os labiis obturantibus premere, calicem
recusare. Perstitit tamen diaconus, et reluctanti
licet de sacramento calicis infudit. Tunc sequitur
singultus et vomitus. In corpore atque ore violato
Eucharistia permanere non potuit. Sanctificatus in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.