PL 4, col. 486
De lapsis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In inglese: On the Lapsed 26 · On the Lapsed 25
Domini sanguine potus de pollutis visceribus erupit.
Tanta est potestas Domini, tanta majestas! Secreta
tenebrarum sub ejus luce detecta sunt, sacerdotem
Dei nec occulta crimina fefellerunt.
XXVI.
Hoc circa infantem quae ad eloquendum
alienum circa se crimen necdum habuit aetatem. At
vero ea quae, aetate provecta et in annis adultioribus
constituta, sacrificantibus nobis latenter obrepsit, non
cibum sed gladium sibi sumens, et velut quaedam venena
lethalia intra fauces et pectus admittens, angi
et anima exaestuante concludi postmodum coepit. Et
pressuram non jam persecutionis sed delicti sui passa,
palpitans et tremens concidit. Impunitum diu non
fuit nec occultum dissimulatae conscientiae crimen.
Quae fefellerat hominem, Deum sensit ultorem. Et
cum quaedam arcam suam, in qua Domini sanctum
fuit, manibus indignis tentasset aperire, igne inde
surgente deterrita est ne auderet attingere. Et quidem
alius, quia et ipse maculatus sacrificio a sacerdote
celebrato partem cum caeteris ausus est latenter
accipere, sanctum Domini edere et contrectare
non potuit, cinerem ferre se apertis 190 manibus invenit.