PL 4, col. 607

De opere et eleemosynis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In inglese: On Works and Alms 6 · On Works and Alms 7

impletae rei probatione compertum est. Tabitha,
operationibus justis et eleemosynis praestandis plurimum
dedita, cum infirmata esset et mortua, ad cadaver
exanime Petrus accitus est: qui cum impigre
pro apostolica humanitate venisset, circumsteterunt
eum viduae flentes et rogantes, pallia et tunicas et
omnia illa quae prius sumpserant indumenta monstrantes,
nec pro defuncta suis vocibus, sed ipsius
operibus deprecantes. Sensit Petrus impetrari posse
quod sic petebatur, nec defuturum Christi auxilium
viduis deprecantibus, quando esset in viduis ipse vestitus.
Cum itaque genibus nixus orasset, viduarum
ac pauperum idoneus advocatus legatas sibi preces ad
Dominum pertulisset, conversus ad corpus, quod in
tabula jam lotum jacebat, Tabitha, inquit, exsurge in
nomine Jesu Christi [(Act. IX, 40)]
. Nec defuit Petro

quominus statim ferret auxilium qui in Evangelio
dari dixerat quicquid fuisset ejus nomine postulatum.
Mors itaque suspenditur et spiritus redditur,
et, mirantibus ac stupentibus cunctis, ad hanc mundi
denuo lucem redivivum corpus animatur. Tantum
potuerunt misericordiae merita, tantum opera justa
valuerunt! Quae laborantibus viduis largita fuerat
subsidia vivendi, meruit ad vitam viduarum petitione
revocari.
VII.
Itaque in Evangelio Dominus, doctor vitae
nostrae et magister salutis aeternae, vivificans credentium
populum et vivificatis consulens in aeternum,
inter sua mandata divina et praecepta coelestia
nihil crebrius mandat et praecipit quam ut insistamus

eleemosynis dandis, nec terrenis possessionibus incubemus,
sed coelestes thesauros potius recondamus. Vendite,
inquit, res vestras, et date eleemosynam [(Luc. XII, 33)]
.
Et iterum: Nolite vobis condere thesauros
super terram, ubi tinea et comestura exterminat,
et ubi fures effodiunt et furantur. Thesaurizate autem
vobis thesauros in coelo, ubi neque tinea neque comestura
exterminat, et ubi fures non effodiunt nec furantur.
Ubi enim fuerit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum [(Matth. VI, 19-21)]
.
Et cum observata lege perfectum
et consummatum vellet ostendere, Si vis, inquit, perfectus
esse, vade et vende omnia tua, et da egenis, et
habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me [(Matth. XIX, 21)]
.
Item alio loco negotiatorem coelestis
gratiae et comparatorem salutis aeternae, distractis

omnibus rebus suis, pretiosam margaritam, hoc est

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.