PL 4, col. 608

De opere et eleemosynis (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In inglese: On Works and Alms 8 · On Works and Alms 7 · On Works and Alms 9

vitam aeternam Christi cruore pretiosam, de quantitate
patrimonii sui dicit debere mercari: Simile est,
inquit, regnum coelorum homini negotiatori quaerenti
bonas margaritas. Ubi autem invenit pretiosam margaritam,
abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit illam [(Matth. XIII, 45)]
.
VIII.
Eos denique et Abrahae filios dicit quos in
juvandis alendisque pauperibus operarios cernit.
Nam, cum Zachaeus dixisset: Ecce dimidium ex substantia
mea do egenis, et si cui quid fraudavi, quadruplum
reddo, respondit Jesus et dixit quia salus hodie
huic domui facta est, quoniam et hic filius est Abrahae [(Luc. XIX, 8, 9)]
.
Nam, si Abraham credidit Deo et
deputatum est ei ad justitiam, utique qui secundum
praeceptum Dei eleemosynas facit, Deo credit, et qui
habet fidei veritatem, servat Dei timorem; qui autem

Dei timorem servat, in miserationibus pauperum
Deum cogitat. Operatur enim ideo 240 quia credit,
quia scit vera esse quae praedicta sunt verbis Dei, nec
Scripturam sanctam posse mentiri; arbores infructuosas,
id est, steriles homines, excidi et in ignem
mitti, misericordes autem ad regnum vocari. Qui et
alio in loco operarios et fructuosos fideles appellat,
infructuosis vero et sterilibus fidem derogat dicens: Si in injusto mammona fideles non fuistis, quod est verum
quis credet vobis? Et si in alieno fideles non fuistis,
quod est vestrum quis dabit vobis [(Luc. XVI, 11)]
?
IX.
Si vereris et metuis ne, si operari plurimum
coeperis, patrimonio tuo larga operatione finito ad
penuriam forte redigaris, esto in hac parte intrepidus,

esto securus; finiri non potest unde in usus
Christi impenditur, unde opus coeleste celebratur.
Nec hoc tibi de meo spondeo, sed de sanctarum
Scripturarum fide et divinae pollicitationis auctoritate
promitto. Loquitur per Salomonem Spiritus sanctus
et dicit: Qui dat pauperibus, numquam egebit; qui autem
avertit oculum suum, in magna penuria erit [(Prov. XXVIII, 27)]
;
ostendens misericordes atque
operantes egere non posse, magis parcos et steriles
ad inopiam postmodum devenire. Item beatus apostolus
Paulus, Dominicae inspirationis gratia plenus: Qui administrat,
inquit, semen seminanti, et panem ad
edendum praestabit, et multiplicabit seminationem vestram,
et augebit incrementa frugum justitiae vestrae, ut
in omnibus locupletemini. Et iterum: Administratio

hujus officii non tantum supplebit ea quae sanctis desunt,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.