PL 4, col. 653

Epistola de exhortatione martyrii (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

In inglese: Exhortation to Martyrdom, Addressed to Fortunatus pref.2 · Exhortation to Martyrdom, Addressed to Fortunatus pref.3 · Exhortation to Martyrdom, Addressed to Fortunatus pref.4

classico nostrae vocis erigimus, nisi credentium
fidem et dicatam Deo devotamque virtutem divina
lectione firmemus.
II.
Quid autem potius aut majus curae nostrae ac sollicitudini
congruit, quam ut commissum 262 nobis divinitus
populum et exercitum in castris caelestibus constitutum
adversus diaboli tela et jacula exhortationibus
assiduis praeparemus? Neque enim idoneus potest
esse miles ad bellum qui non exercitatus prius
in campo fuerit, aut qui agonisticam coronam quaerit
adipisci in stadio coronabitur, nisi usum et peritiam virium
ante meditetur. Adversarius vetus est et hostis
antiquus cum quo praelium gerimus; sex millia annorum
jam pene complentur ex quo hominem diabolus
impugnat. Omnia genera tentandi et artes atque insidias

dejiciendi usu ipso vetustatis edidicit. Si imparatum
invenerit militem Christi, si rudem, si non sollicitum
ac toto corde vigilantem, circumvenit nescium,
fallit incautum, decipit imperitum. Si vero
quis Dominica praecepta custodiens et fortiter Christo
adhaerens contra eum steterit, vincatur necesse
est, quia Christus, quem confitetur, invictus est.
III.
Ac, ne in longum sermonem meum extenderem,
frater charissime, et audientem vel legentem
styli latioris copia fatigarem, compendium feci; ut,
propositis titulis, quos quis et nosse debeat et tenere,
capitula Dominica subnecterem et id quod proposueram
divinae lectionis auctoritate solidarem, ut
non tam tractatum meum videar tibi misisse quam
materiam tractantibus praebuisse. Quae res in usum

singulis proficit utilitate majore. Nam, si confectam
et paratam jam vestem darem, vestis esset mea,
qua alius uteretur, et forsitan non pro habitudine
staturae et corporis res alteri facta minus congruens
haberetur. Nunc vero de agno per quem redempti
ac vivificati sumus, lanam ipsam et purpuram misi;
quam cum acceperis, tunicam tibi pro voluntate conficies,
et plus ut in domestica tua atque in propria
veste laetaberis, et caeteris quoque ut conficere et ipsi
pro arbitrio suo possint quod misimus exhibebis, ut,
vetere illa nuditate contecta, perferant omnes indumenta
Christi, coelestis gratiae sanctificatione vestiti.
IV.
Necnon et illud consilium, frater charissime,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.