PL 4, col. 654
Epistola de exhortatione martyrii (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
In inglese: Exhortation to Martyrdom, Addressed to Fortunatus 1 · Exhortation to Martyrdom, Addressed to Fortunatus 2 · Exhortation to Martyrdom, Addressed to Fortunatus 3
utile et salubre prospexi, in exhortatione tam necessaria
quae martyres faciat, amputandas esse verborum
nostrorum moras et tarditates, atque ambages
sermonis humani subtrahendas, ponenda sola illa
quae Deus loquitur, quibus servos suos ad martyrium
Christus hortatur. Praecepta ipsa divina velut arma
pugnantibus suggerenda sunt. Illa sint militaris tubae
hortamenta, illa pugnantibus classica. Inde aures erigantur,
inde instruantur mentes, inde et animi et corporis
vires ad omnem passionis tolerantiam roborentur.
Nos tantum qui, Domino permittente, primum
Baptisma credentibus dedimus, ad aliud quoque singulos
praeparemus, insinuantes et docentes hoc esse
Baptisma in gratia majus, in potestate sublimius, in
honore pretiosius, Baptisma in quo Angeli baptizant,
Baptisma in quo Deus et Christus ejus exultant,
Baptisma post quod nemo jam peccat, Baptisma quod
fidei nostrae incrementa consummat, Baptisma quod
nos de mundo recedentes statim Deo copulat. In aquae
Baptismo accipitur peccatorum remissa, in sanguinis
Baptismo corona virtutum. Amplectenda res est et
optanda et omnibus postulationum nostrarum precibus
expetenda, ut qui servi Dei sumus, simus et
amici.
CAPITULA LIBRI SEQUENTIS.
I.
In exhortandis itaque ac praeparandis fratribus
nostris, et virtutis ac fidei firmitate ad praeconium Dominicae
confessionis atque ad praelium persecutionis
et passionis armandis, primo in loco dicendum
est idola deos non esse, quae homo sibi facit. Neque
enim quae fiunt factore suo et fabricatore majora263
sunt, aut protegere et servare quemquam possunt
quae ipsa de templis suis pereunt, nisi ab homine
serventur. Sed nec elementa colenda esse quae homini,
secundum dispositionem et praeceptum Dei,
serviunt.
II.
Destructis idolis, et elementorum ratione monstrata,
ostendendum Deum solum colendum esse.
III.
Tunc addendum quae comminatio Dei sit adversus
eos qui idolis sacrificant.
IV.
Praeterea docendum non facile ignoscere
Deum idololatris.