PL 4, col. 657

Epistola de exhortatione martyrii (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne

Sicut scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis,
et illi soli servies [(Deut. VI, 13)]
. Item in Exodo: Non
erunt tibi dii alii absque me [(Ex. VI, 13)]
. Item illic: Videte,
videte quia ego sum, et non est Deus praeter me.
Ego interimam et vivere faciam, percutiam et ego sanabo,
et non est qui eripiat de manibus meis [(Deut. XXXII, 39)]
.
Item in Apocalypsi: Et vidi alium Angelum volantem
in medio caelo, habentem Evangelium aeternum, ut annuntiaret
super terram et super omnes nationes et tribus
et linguas et populos, dicentem voce magna: Metuite
potius Deum, et date illi claritatem, quoniam venit
hora judicii ejus; et adorate eum qui fecit caelum et
terram et mare et omnia quae in eis sunt [(Apoc. XIV, 6, 7)]
.
Sic et Dominus in Evangelio commemorationem

facit primi et secundi praecepti dicens: Audi Israel.
Dominus Deus tuus Deus unus est; et: Diliges Dominum
tuum de toto corde tuo et de tota anima tua et de tota
virtute tua. Hoc primum, et secundum simile huic: Diliges
proximum tuum tamquam te. In his duobus praeceptis
tota lex pendet et Prophetae [(Matth. XXII, 39, 40)]
.
Et iterum: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant
te solum et verum Deum et quem misisti Jesum Christum [(Joan. XVII, 3)]
.
CAP. III.--QUAE COMMINATIO DEI SIT ADVERSUS EOS QUI IDOLIS SACRIFICANT.
In Exodo: Sacrificans diis eradicabitur, nisi Domino
soli [(Exod. XXII, 19)]
. Item in Deuteronomio: Sacrificaverunt
daemoniis, et non Deo [(Deut. XXXII, 17)]
.

Item apud Esaiam: Adoraverunt eos quos fecerunt digiti
eorum, et curvatus est homo, et humiliatus est vir,
et non taxabo illis [(Isa. II, 8)]
. Et iterum: Illis fudistis
libamina, et illis imposuistis sacrificia. Super haec
ergo non indignabor, dicit Dominus [(Isa. I, VII, 6)]
?
Item apud Hieremiam: Nolite ambulare post deos
alienos ut serviatis eis, et ne adoraveritis eos, et ne incitetis
me in operibus manuum vestrarum ad disperdendos
vos [(Hier. XXV, 6)]
. Item in Apocalypsi: Si
quis adorat bestiam et imaginem ejus, et accipit notam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.