PL 4, col. 658
Epistola de exhortatione martyrii (Cyprianus Carthaginensis), J. P. Migne
in fronte sua aut in manu, bibet et ipse de vino
irae Dei mixto in poculo irae ejus, et punietur igne et
sulphure sub oculis sanctorum Angelorum et sub oculis
Agni: et fumus de tormentis eorum in saecula saeculoruma
scendet; nec habebunt requiem die ac nocte quicumque
adorant bestiam et imaginem ejus [(Apoc. XV, 9-11)]
.
CAP. IV.--NON FACILE IGNOSCERE DEUM IDOLOLATRIS.
Moyses in Exodo pro populo rogat, nec impetrat. Precor,
ait, Domine, deliquit populus hic delictum
grande. Fecerunt sibi deos aureos. Et nunc si dimittis
illis delictum, dimitte. Sin autem, dele me de libro
quem scripsisti. Et dixit Dominus ad Moysen: Si quis
deliquit ante me, deleam eum de libro meo [(Exod.
XXXII, 31-33)]
. Item cum Hieremias pro populo deprecaretur,
Dominus ad eum loquitur dicens: Et tu
noli orare pro populo hoc, et noli postulare pro ipsis in
prece et oratione, quia non exaudiam in tempore quo
invocabunt me, in tempore afflictionis suae [(Hier. XI,
14)]
. Ezechiel quoque hanc eamdem denuntiat indignationem
Dei his qui in Deum delinquunt: Et fuit,
inquit, verbum Domini ad me dicens: Fili hominis,
terra quaecumque peccaverit mihi ut delinquat delictum,
extendam manum meam super eam, et obteram stabilimentum
panis, et immittam in eam famem, et auferam
de ea hominem et pecora. Et si fuerint tres viri
hi in medio ejus, Noe, Daniel et Job, non liberabunt
filios neque filias, ipsi soli salvi erunt [(Ezech. XIV, 12,
14, 16)]
. Item in libro Regnorum primo: Si delinquendo
peccet vir adversus virum, orabunt pro eo Dominum.
Si autem in Deum peccet homo, quis orabit pro
eo [(I Reg. II, 25)]
?
CAP. V.--265 QUOD SIC IDOLOLATRIAE INDIGNETUR DEUS, UT PRAECEPERIT ETIAM EOS INTERFICI QUI SACRIFICARE ET SERVIRE IDOLIS SUASERINT.
In Deuteronomio: Quod si rogaverit te frater tuus,
aut filius tuus, aut filia tua, aut uxor tua quae est in
sinu tuo, aut amicus tuus, qui aequalis est animae tuae,
latenter dicens: « Eamus et serviamus diis aliis, diis
gentium; » non consenties ei, et non exaudies eum, et