PL 4, col. 820

De disciplina et bono pudicitiae (Auctor incertus), J. P. Migne

indulgentiae viribus, adjuventur. Non solum proferimus
verba quae de Scripturarum sacris fontibus veniunt,
sed cum ipsis verbis, preces ad Dominum et
vota sociamus, ut tam nobis quam vobis, et sacramentorum
suorum thesauros aperiat, et vires ad
implenda quae cognoscimus, tribuat. Periculum enim
majus est voluntatem Domini cognovisse, et in Dei
voluntatis opere cessasse.
II.
Quamvis ergo ad multa vos negotia et ad divinae
monitionis praecepta, semper ut scitis exhorter
(quid enim mihi aliud votivum aut majus potest
esse, quam ut per omnia perfecti stetis in Domino),
tamen ut praecipue pudicitiae claustra teneatis (quod
et facitis) admoneo: scientes templum esse vos Domini,
membra Christi, habitationem Spiritus sancti,

electos ad spem, consecratos ad fidem, destinatos ad
salutem; filios Dei, fratres Christi, consortes Spiritus
Sancti, nihil jam carni debentes, quasi renatos
ex aqua et pudicitia, praeter voluntatem [(Job I, 13)]

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.