PL 4, col. 819

De disciplina et bono pudicitiae (Auctor incertus), J. P. Migne

Aliquas officiorum meorum partes non aestimo
praeterisse, dum semper enitor, vel maxime quotidianis
Evangeliorum tractatibus, aliquando vobis fidei
et scientiae per Dominum incrementa praestare.
Quid enim aliud in Ecclesia Domini utilius geri, quid
accommodatius officio episcopi potest inveniri, quam
ut doctrina divinorum, per ipsum insinuata collataque,
verborum, possint credentes ad repromissum
regnum pervenire coelorum? Hoc certe mei et operis
et muneris, quotidianum votivum negotium, absens
licet, obtinere connitor; et per litteras praesentiam
meam vobis reddere conor. Dum vos solito more allocutionibus
missis in fide interpello, ideo convenio,
in Evangelicae radicis firmitate solidati, adversus omnia
diaboli praelia stetis semper armati. Absentem

me non credam, si fuero securus. Verumtamen omnia
quae utiliter proferuntur, et aeternae vitae statum tractantibus
vel definiunt, vel promittunt; ita demum
fructuosa sunt, si ad emolumentum operis, divinae

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.