PL 4, col. 822

De disciplina et bono pudicitiae (Auctor incertus), J. P. Migne

IV.
Sed enim pudicitia locum primum in virginibus
tenet, secundum in continentibus, tertium in matrimoniis.
Verum in omnibus gloriosa est cum gradibus
suis. Nam et matrimoniorum fidem tenere laus est,
inter tot corporis bella; et matrimonio de continentia
modum statuisse, majoris virtutis est, dum etiam
licita rejiciuntur. Certe ex utero sanctitatem custodisse,
et infantem se usque in senectutem in sua
aetate tota tenuisse admirandae utique potentiae est:
nisi quod blandas corporis leges non nosse, magis
felicitatis est, notas jam vicisse virtutis est; sic
tamen ut et virtus ista de dono Dei veniat, licet
se in membris hominibus ostendat.
V.
Pudicitiae, fratres, antiqua praecepta sunt.
Quare antiqua dico? Quia cum ipsis hominibus instituta

sunt. Nam et ideo vir suus feminae est, ut
praeter eumdem alterum nesciat, et ideo viro reddita
est mulier, ut subjecto quod fuerat ei proprium,
nihil requirat alienum. Sic et duo, inquit, erunt in
carne una [(Matth. XIX, 6)] , ut in unum redeat quod
unum fuerat, ne separatio sine reditu occasionem
praestet alterius. Inde et Apostolus: Caput mulieris
pronuntiavit virum [(I Cor. XI, 3)]
, ut conjunctione
duorum pudicitiam probaret. Nam ut alterius caput
membris aptum non potest esse, ita et alieno capiti
membra non sua: caput enim suis convenit membris,
et membra capiti suo; utraque naturali fibula
in concordia mutua cohaerent, ne qua oriente discordia
de divisione membrorum pactum divini foederis
rumperetur. Addit tamen et dicit: Quoniam qui

uxorem suam diligit, seipsum diligit [(Ephes. V, 23,
29)] . Nemo enim carnem suam odio habet, sed nutrit
et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. Charitatis
cum pudicitia ex hoc magna praescriptio, si uxores
diligendae sunt a viris suis sicut et Christus dilexit
Ecclesiam; et ita uxores maritos debent diligere, ut
Ecclesia diligit Christum.
VI.
Hanc sententiam Christus quando uxorem dimitti
non nisi ob adulterium dixit [(Matth. V, 32)] :
interrogatus, tantum honorem pudicitiae dedit. Hinc
nata est illa sententia: Adulteras non sinetis vivere [(Levit. XX, 10)] .
Hinc Apostolus dicit: Haec est voluntas
Dei, ut abstineatis vos a fornicatione [(I Thessal.
IV, 3)]
. Hinc et illud dicit: Membra Christi, membris
meretricis non esse jungenda [(I Cor. VI, 9, 15)]
.

Hinc traditur Satanae in interitum carnis qui, proculcato
jure pudicitiae, vitia carnis exercet. Hinc
merito regnum coelorum non tenent adulteri; hinc
est omne peccatum extra corpus esse, solum adulterum
peccare in suum corpus: hinc caeterae praeceptoris
auctoritates, quas nunc recolere omnes non
est necesse, apud vos praesertim qui illas nostis frequenter
et facitis; quae licet descripta non sint, queruli
tamen de his non potestis esse. Adulter enim

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.