PL 4, col. 823
De disciplina et bono pudicitiae (Auctor incertus), J. P. Migne
non habet excusationem, aut habere potuit, quia ducere
licebat uxorem.
VII.
Sed sicut matronis jura praescripta sunt, quae
ita sunt nexae, ut divelli inde non possint, virginitas
vero et continentia extra jus omne sunt: nihil ad
virginitatem de matrimoniorum legibus pertinet, altitudine
sua transcendit omnes. Si ulla prava hominum
ausa leges supergredi conantur, virginitas aequat
se Angelis: si vero exquiramus, etiam excedit; dum
in carne luctata victoriam etiam contra naturam refert,
quam non habent Angeli. Virginitas quid aliud
est quam futurae vitae gloriosa meditatio? Virginitas
neutri sexus est: virginitas est perseverans infantia:
virginitas est voluptatum triumphus: virginitas filios
non habet, sed quod plus est, filiorum contemptum
habet, non habet foecunditatem, sed non habet orbitatem:
felix quod est extra partus dolorem, felicior
autem quod est extra funerum filiorum calamitatem.
Virginitas quid est aliud quam soluta libertas? Maritum
non habet dominum. Virginitas affectationibus
omnibus soluta est: non matrimoniis est dicata, non
saeculo, non liberis. Persecutionem non potest timere,
dum illam de securitate potest provocare.
VIII.
Sed quia pudicitiae nobis breviter sunt exposita
praecepta, jam pudicitiae ponamus exemplum,
Plus enim proficitur, cum in rem praesentem venitur:
nec de virtute dubitabitur, quando quod praecipitur
exemplis etiam signatur. Exemplum pudicitiae a Joseph
coepit [(Gen. XXXIX, 7)] . Adolescens Hebraeus generosus
de patre, generosior de innocentia, ob invidiam
revelationum distractus a fratribus Ismaelitis,
in domum devenerat hominis Aegyptii; obsequio et
innocentia et tota servitutis fide facilem et benevolum
in se animum sui provocaverat domini, cujus
faciem tam sermo liberalis, quam aetas omnibus commendaverat.
Sed ista generositas ab uxore domini
aliter quam decebat accepta est: in domus parte secreta,
et sine arbitris, alta et facinoribus accommoda;
putavit se pudicitiam adolescentis incontinens mulieris
impudicitia, nunc promissis, nunc minis posse
superare. Et cum retentus est vestibus, eo quod moliretur
fugam, propter tanti facinoris audaciam ipsas
vestes relinquens, et corporis nudi sinceritatem habiturus
innocentiae testem; ad crimen impudicitiae
suae imprudens mulier adjicere non dubitavit calumniam:
et caeteris et marito, squalida et fervens,
spreto desiderio suo, conquesta est dolore simulato,