PL 4, col. 824

De disciplina et bono pudicitiae (Auctor incertus), J. P. Migne

quod Hebraeus adolescens vim sibi molitus fuisset
inferre, quam ipsa conata fuerat irrogare. Maritalis
ardor rerum inscius, et uxoris accusatione graviter
inflammatus incenditur. Pudicus vero juvenis,
quia delicto conscientiam non miscuit, in imum carceris
truditur. Sed sola non est in carcere pudicitia:
nam est cum Joseph Deus, et nocentes dantur in
manu ejus, quia innocens fuerat. Somniorum praeterea
obscura dissolvit, quia spiritus in tentatione
vigilabat, et per dominum liberatur a vinculis. Qui
in domo minor cum periculo fuerat, regiae domus
sine periculo dominus effectus est: generositati suae
redditus, fructum pudicitiae et innocentiae, Deo judice,
a quo meruerat, accepit.
IX.
Sed non minus, ex parte diversa, aliud nobis

pudicitiae simile de continentia feminarum exoritur
exemplum. Fuit, ut legimus, Susanna [(Dan. XIII)]
filia Helciae, uxor Joachim pulcherrima, pulchrior
moribus. Hanc nullum ad decorem commendabat
species; simplex enim erat. Excoluerat pudicitia, et
cum pudicitia sola natura. Hanc e senioribus duo
coeperant deperire, nihil memores nec divini timoris,
sed nec suae annis jam marcescentis aetatis; ita
illos in flagrantia transactae juventutis incendia, redivivae
libidinis flamma revocabat: pudicitiae latrones
amorem profitentur, sed oderant. Resistenti minantur
calumnias, adulterii se dicunt accusatores
voto adulteri. Inter quos libidinis scopulos auxilium
de Domino petebat, quia viribus corporis repugnare
non valebat. Et exaudivit de coelo clamantem ad se

pudicitiam Dominus; et cum iniquitate oppressa duceretur
ad poenam, vidit inimicorum liberata vindictam.
Bis victrix, et in periculo suo tam funeste toties
consepta, et libidinem evasit, et mortem. Infinitum
erit si exempla prosequar plura: his duobus
contentus sum, praesertim cum omnibus sit viribus
per istos pudicitia defensa.
X.
Non illos emollire potuit in vita generosi sanguinis
memoria, quae in quosdam licentia lasciviae
est ministra: non decor corporis, et apte positorum
figura membrorum, quae suggerit plerumque ut,
quasi flos quidam, properans velociter transiturae
aetatis, porrecta voluptatis occasione pascatur: non
anni primi virentis, sed majoris aetatis; cum rudis
adhuc sanguis aestuans, naturae flammas accendat,

et in medullis versata caeca incendia ad remedium,
verum etiam per periculum pudoris itura: non ulla

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.