PL 4, col. 825

De disciplina et bono pudicitiae (Auctor incertus), J. P. Migne

latebrarum et sine ullo conscio, quae tuta quibusdam
putatur, occasio; quae maxima vis est admittendi
sceleris, cum deliberationibus occurrit impunitas.
Non posita necessitas de auctoritate jubentium, et
in temeritate participum atque sociorum; quo genere
franguntur etiam saepe recta consilia. Non praemia
ipsa et bonitas, non accusationes, non minae,
non poenae, non mortes; nihil tam saevum, tam
durum, tam triste, quam cecidisse de alto pudicitiae
gradu. Digni tanto judicis divini praemio, quorum
alter regio pene throno illustraretur, altera
concordia mariti dotata inimicorum mortibus redimeretur.
Haec sunt et his similia semper nobis ante
oculos exempla ponenda, his paria diebus noctibusque
meditanda.
XI.
Nihil animum fidelem sic delectat, quam integra
immaculati pudoris conscientia. Voluptatem vicisse,
voluptas est maxima: nec ulla major est victoria,
quam ea quae de cupiditatibus refertur. Qui
hostem vicit, fortior fuit, sed altero; qui libidinem
repressit, seipso fortior fuit: qui inimicum prostravit,
externum hostem percussit; qui cupiditatem
depressit, hostem domesticum superavit. Malum
omne facilius vincitur quam voluptas: quia illud
quicquid est, horridum est; hoc blandum est. Nihil
tam difficile opprimitur, quam quod per illud
armatur. Qui cupiditates tollit, et metus sustulit;
nam ex cupiditatibus metus veniunt. Qui cupiditates
vincit, de peccato triumphat: qui cupiditates
vincit, malum generis humani sub pedibus suis jacere

ostendit: qui cupiditates vicit, pacem sibi perpetuam
dedit: qui cupiditates vicit, libertatem sibi,
quod etiam est ingenuis difficillimum, reddit. Meditanda
ergo nobis, fratres, ut res docent, semper
pudicitia: quo facilior sit, nullis artibus constat. Quae
enim illa consummata voluntas, quae nisi impediretur,
longe est, sed nostra est: ita non est acquirenda,
sed fovenda quae nostra est.
XII.
Quid enim est aliud pudicitia, quam mens honesta
ad custodiam corporis data; ut sexibus redditus
pudor, severitate signatus, fidem honoris de incorrupta
sobole servaret? Pudicitiae autem, fratres,
competunt et cogniti sunt in primis divinus pudor, et
praeceptorum sancta meditatio, et animus propensus
ad fidem, et mens attonita ad sacram religionem:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.