PL 4, col. 826
De disciplina et bono pudicitiae (Auctor incertus), J. P. Migne
deinde videre, ne quid in se ultra modum sculptum,
ultra honestatem productum, ne quid proditum, ne
quid arte fucatum, ne quid ad irritandos, aut redintegrandos
dolos lenocinatum. Non est pudica quae affectat
animum alterius movere, etiam salva corporis
castitate. Longe absint quibus pulchritudo non ornatur,
sed prostituitur. Nam sollicitudo de pulchritudine,
et malae mentis judicium et deformitatis est.
Sit natura corporis libera, nec divinis operibus inferatur
vis. Semper est misera, quae sibi non placet
qualis est. Quid capillorum mutatur color? quid oculorum
extremitates suffuscantur? Quid facies artibus
in diversam formam convertitur? quid postremo speculum
consulitur, nisi quia ne ipsa sit timetur? Cultus
etiam mulieris pudicae pudicus sit: adulterium fidelis
nec in coloribus noverit. Vestibus aurum intexere,
quasi pretio est vestes corrumpere. Quid inter fila
staminum delicata, rigida faciunt metalla? nisi ut
fluentes humeros premant, et luxuriam infeliciter
animi jactantis ostendant? Quid cum cervices peregrinis
lapidibus urgentur et absconduntur, quorum
pretia etiam sine artibus Kalendarium cujusvis excedunt?
Non ornatur mulier, sed vitia mulieris ostenduntur.
Quid cum digiti tali auro onerati, nec intrare
possunt, nec egredi; utrum usus exposcitur, an patrimoniorum
inanis pompa monstratur? Mirum negotium,
mulieres ad omnia delicatae, ad vitiorum sarcinas
fortiores sunt viris.
XIII.
Sed ut repetam quae coeperam, colenda semper
pudicitia viris et foeminis, omni custodia servanda
est intra limites suos. Cito natura corporis periclitatur
in corpore, dum rapit illam secum caro, quae
semper in lapsu est. Sub praetextu quippe naturae
quae homines semper urget ad affectus, quibus ruinae
collapsi generis resarciuntur; blandimento voluptatis
fallens, non ducit ad continentiam legitimae conjunctionis
sobolem, sed jactat in crimen. Ergo contra
has carnis insidias, quibus se diabolus et socium ingerit
et ducem facit, obluctandum est omni genere
virtutis. Assumatur secundum Apostolum Christi opera,
et a consortio carnis quantum potest animus colligatur:
separetur consensus a corpore, vitia semper
castigentur ut odiantur: ante oculos observetur deformis
iste atque dejectus peccati pudor. Poenitentia
ipsa cum luctibus suis commissorum criminum inhonesta