PL 4, col. 827

De disciplina et bono pudicitiae (Auctor incertus), J. P. Migne · De aleatoribus (Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis)), J. P. Migne

contestatio est. Nihil consideretur curiose in
alienis vultibus? Sermo et brevis sit, et sobrius risus,
signum est enim animi facilis et remissi, nam
contactus recedat etiam honestus. Nihil corpori liceat,
ubi vitandum est corporis vitium. Cogitetur
quam honestum sit vicisse dedecus, quam inhonestum
victum esse dedecore.
XIV.
Dicendum etiam quod adulterium voluptas
non est, sed mutua contumelia, nec delectare potest,
quod et animam interficiat et pudorem. Coerceat animus
stimulos carnis, refraenet impetum corporis.
Accepit enim hanc potestatem, ut illi ad imperium
ejus membra servirent, et quasi legitimus ac perfectus

Magna nobis ab universa fraternitate cura successit:
maxime ex rea perditorum omnium audacia,
id est, aleatorum quae animos ad nequitiam in
se illicit, ut in lacum mortis mergat. Et quoniam
nobis divina et paterna pietas Apostolatus ducatum
contulit, et vicariam Domini sedem coelesti dignatione
ornavit, et originem authentici Apostolatus,
super quem Christus fundavit Ecclesiam in superiore
nostro portamus, accepta simul potestate solvendi
ac ligandi et curatione peccata dimittendi: salutari
doctrina admonemur, ne cum delinquentibus assidue
ignoscimus, ipsi cum eis pariter torqueamur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.