PL 40, col. 1000
Scala paradisi (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis); Auctor incertus (Gu
scientiam. Sermo siquidem datur multis, sed
sapientia paucis, quam distribuit Dominus cui vult,
et quomodo vult.
CAPUT IV. Orationis officium.
Videns autem anima
quod ad desideratam cognitionis et experientiae dulcedinem
per se non possit attingere, et quanto magis
ad cor altum accedit, tanto magis exaltetur Deus;
humiliat se, et confugit ad orationem, dicens, Domine,
qui non videris nisi a mundis cordibus, investigavi
legendo, meditando quaesivi quomodo haberi
possit vera cordis munditia, ut ea mediante vel ex
modica parte possem te cognoscere. Quaerebam vultum
tuum, Domine, vultum tuum, Domine, quaerebam [(Psal. XXVI, 8)] .
Diu meditatus sum in corde
meo, et in meditatione mea exarsit ignis et desiderium
amplius cognoscendi te [(Psal. XXXVIII, 4)] . Dum
panem sacrae Scripturae mihi frangis, in fractione
panis magna cognitio est [(Luc. XXIV 30 et 31)] ; et quanto
plus te cognosco, plus te cognoscere desidero; non
jam in cortice litterae, sed in sensu experientiae. Nec
hoc peto, Domine, propter merita mea, sed pro tua
misericordia. Fateor enim quia indigna et peccatrix
sum; sed et catelli edunt de micis quae cadunt de
mensa dominorum suorum [(Matth. XV, 27)] . Da mihi,
Domine, arrham haereditatis futurae, saltem guttam
coelestis pluviae, qua refrigerem sitim meam, quia
amore ardeo.
CAPUT V. Contemplationis officium.
His et hujusmodi
ignitis eloquiis suum inflammat desiderium: sic ostendit
suum affectum: istis incantationibus advocat
sponsum. Dominus autem, cujus oculi super justos,
et aures ejus non solum ad preces, sed ipsas preces
eorum non exspectat donec sermonem finierint, sed
medium orationis cursum interrumpens festinus ingerit
se, et animae desideranti festinus occurrit coelestis
rore dulcedinis circumfusus, unguentis optimis delibutus
animam fatigatam recreat, esurientem reficit, aridam
impinguat, et facit eam terrenorum oblivisci,
memoria sui eam mirabiliter fortificando, vivificando,
et inebriando, ac sobriam reddendo. Et sicut in quibusdam
carnalibus officiis adeo vincitur carnalis concupiscentia,
quod omnem usum rationis amittit, et
fit homo quasi totus carnalis: ita merito in hac superna
contemplatione ita consumuntur et absorbentur carnales
motus ab anima, ut in nullo caro spiritui contradicat,
et fiat homo quasi totus spiritualis.
CAPUT VI. Spiritus sancti ad animam venientis signa.
O Domine, quomodo comperiemus quando haec facies,
et quod signum adventus tui? Numquid hujus
consolationis et laetitiae testes et nuntii sunt suspiria
et lacrymae? Si ita est, nova est antiphrasis ista, et
significatio inusitata. Quae enim conventio consolationis
ad suspiria, laetitiae ad lacrymas? si tamen
istae dicendae sunt lacrymae, et non potius roris interioris
desuper infusi superfluens abundantia, et ad
interioris ablutionis indicium exterioris hominis purgamentum:
ut sicut in baptismo puerorum per exteriorem
ablutionem significatur et figuratur interior
animae ablutio, ita hic e contra exteriorem ablutionem
interior praecedat purgatio. O felices lacrymae,
per quas maculae interiores purgantur, per quas peccatorum
incendia exstinguuntur! Beati qui sic lugetis,
quia ridebitis [(Id. V, 5)]
. In his lacrymis agnosce, o
anima, sponsum tuum, amplectere desideratum.
Nunc torrente te voluptatis inebria [(Psal. XXXV, 9)] ,
suge ab ubere consolationis ejus lac et mel. Haec sunt
miranda munuscula et solatia quae dedit tibi sponsus
tuus, gemitus scilicet et lacrymae. Adducit tibi potum
in his lacrymis in mensura. Hae lacrymae sunt tibi
panes die ac nocte [(Psal. XLI, 4)] ; panes utique confirmantes
cor hominis [(Psal. CIII, 15)] , et dulciores
super mel et favum. O Domine, si adeo sunt dulces
istae lacrymae, quae ex memoria et desiderio tui excitantur,