PL 40, col. 1001

Scala paradisi (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis); Auctor incertus (Gu

quam dulce erit gaudium, quod ex manifesta
tui visione capietur? Si adeo dulce est flere pro te,
quam dulce erit gaudere de te? Sed quid hujusmodi
secreta colloquia proferimus in publicum? Cur ineffabiles
et inenarrabiles affectus verbis communibus conamur
exprimere? Inexperti talia non intelligunt,
nisi ea expressius legant in libro experientiae, quos
ipsa doceat unctio. Aliter autem littera exterior non
prodest quidquam legenti. Modicum sapida est lectio
exterioris litterae, nisi glossam et interiorem sensum
sumat ex corde.
CAPUT VII. De gratiae occultatione.
O anima,
diu protraximus sermonem. Bonum enim erat nos
hic esse, cum Petro et Joanne contemplari gloriam
sponsi, et diu manere cum illo, si vellet hic fieri non
duo, non tria tabernacula, sed unum, in quo essemus
simul, et simul delectaremur. Sed jam dicit
sponsus, Dimitte me; jam enim ascendit aurora,
jam lumen gratiae et visitationem quam desiderabas
accepisti. Data ergo benedictione, mortificato nervo
femoris, et mutato nomine de Jacob in Israel, paulisper
secedit sponsus diu desideratus, cito elapsus.
Subtrahit se tam a praedicta visione, quam a dulcedine
contemplationis: manet tamen praesens quantum
ad gubernationem, quantum ad gloriam, quantum
ad unionem.
CAPUT VIII. Cur ita ad tempus occultetur.
Sed ne
timeas, o sponsa, ne desperes, ne existimes te contemni,
si paulisper tibi subtrahit sponsus faciem
suam. Omnia ista cooperantur tibi in bonum, et de
accessu et recessu lucrum acquiris. Tibi venit, tibi et
recedit. Venit ad consolationem, recedit ad cautelam:
ne magnitudo consolationis extollat te: ne si semper
apud te sit sponsus, incipias contemnere sodales; et
hanc continuam visitationem non jam gratiae attribuas,
sed naturae. Hanc autem gratiam cui vult et
quando vult sponsus tribuit, non quasi jure haereditario
possidetur. Vulgare proverbium est, quod nimia
familiaritas parit contemptum. Recedit ergo, ne forte
nimis assiduus contemnatur, et absens magis desideretur,
desideratus avidius quaeratur, diu quaesitus
tandem gratius inveniatur. Praeterea si nunquam deesset
hic consolatio [(quae respectu futurae gloriae, quae
revelabitur in nobis, aenigmatica est et ex parte [I Cor.
XIII, 12] )] , putaremus forte hic habere civitatem manentem,
et minus inquireremus futuram [(Hebr. XIII, 14)] .
Ne ergo exsilium deputemus pro patria, arrham pro
pretii summa; venit sponsus, et recedit vicissim,
nunc consolationem afferens, nunc universum stratum
nostrum in infirmitate commutans: paulisper
nos permittit gustare quam suavis est, et antequam
plene sentiamus se subtrahit; et ita quasi alis expansis
supra nos volitans, provocat nos ad volandum.
Quasi dicat, Ecce parum gustastis quam suavis sum
et dulcis; sed si vultis plene saturari hac dulcedine,
currite post me in odorem unguentorum meorum,
habentes sursum corda, ubi ego sum in dextera
Dei Patris. Ibi videbitis me, non per speculum in
aenigmate, sed facie ad faciem: et plene gaudebit
cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a
vobis.
CAPUT IX. Quam caute tunc se gerere quisque debeat.
Sed cave tibi, o sponsa; quando absentat se sponsus,
non longe abibit; etsi non vides eum, ipse tamen
videt te semper, plenus oculis ante et retro; nunquam
potes eum latere. Habet etiam circa te nuntios suos
spiritus, quasi sagacissimos exploratores; ut videant
quomodo absente sponso converseris; et accusant te
coram ipso, si aliqua signa lasciviae et scurrilitatis in
te deprehenderint. Zelotypus est sponsus iste. Si forte
alium amatorem acceperis, si aliis magis placere studueris;
statim discedet a te, et aliis adhaerebit adolescentulis.
Delicatus est sponsus iste, nobilis et dives
est, speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.