PL 40, col. 1004

Scala paradisi (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis); Auctor incertus (Gu

Quis est hic? et laudabimus eum. Velle multis
adjacet, sed perficere paucis. Et utinam de istis paucis
essemus!
CAPUT XII. Quatuor causae ab his gradibus retrahentes.
Sunt autem quatuor causae quae retrahunt nos
plerumque ab istis gradibus, scilicet, inevitabilis necessitas,
honestae actionis utilitas, humana infirmitas,
mundialis vanitas. Prima est excusabilis, secunda tolerabilis,
tertia miserabilis, quarta culpabilis. Cur culpabilis?
Illis enim quos hujusmodi novissima causa a
sancto proposito retrahit, melius erat gloriam Dei non
cognoscere, quam post agnitam retro ire. Quam utique
excusationem habebit iste de peccato? Nonne ei
juste potest dicere Dominus, Quid debui tibi facere,
et non feci? Non eras, et creavi te; peccasti, et diaboli
servum te feceras, et redemi te; in mundi circumitu
cum impiis currebas, et elegi te; dederam tibi
gratiam in conspectu meo, et volebam facere apud te
mansionem, tu vero despexisti me, et non solum sermones
meos, sed me ipsum projecisti retrorsum, et
ambulasti post concupiscentias tuas. Sed, o Deus bone,
suavis et mitis, amicus dulcis, consiliarius prudens;
adjutor fortis; quam inhumanus, quam temerarius
est qui te abjicit, qui tam humilem, tam mansuetum
hospitem a suo corde repellit! O quam infelix
et damnosa commutatio, Creatorem suum abjicere, et
pravas noxiasque cogitationes recipere! Illud etiam secretum
cubile Spiritus sancti, secretum cordis, quod
paulo ante coelestibus gaudiis intendebat, tam subito
immundis cogitationibus et peccatis tradere conculcandum!
Adhuc in corde calent sponsi vestigia; et
jam intromittuntur adulterina desideria. Male conveniens
et indecorum est aures quae modo audierunt
verba quae non licet homini loqui [(II Cor. XII, 4)] , tam
cito inclinari ad fabulas et detractiones audiendas;
oculos, qui sacris lacrymis modo baptizati erant, repente
converti ad videndas vanitates; linguam quae
modo dulce epithalamium decantaverat, quae ignitis
et persuasoriis eloquiis suis cum sponso reconciliaverat
sponsam, et introduxerat eam in cellam vinariam [(Cant. II, 4)] ,
iterum converti ad vana eloquia, ad scurrilitates,
ad concinnandum dolos, ad detractiones.
Absit a nobis, Domine. Sed si forte ex humana infirmitate
ad talia dilabimur, non ideo desperemus, sed
iterum recurramus ad clementem medicum, qui suscitat
de terra inopem, et erigit de stercore pauperem [(Psal. CXII, 7)] :
et qui non vult mortem peccatoris [(Ezech. XXXIII, 11)] ,
iterum curabit et sanabit nos.
Jam tempus est ut epistolae finem imponamus. Oremus
ergo Deum, ut impedimenta quae nos ab ejus contemplatione
retrahunt, in praesenti nobis mitiget, in
futuro nobis penitus auferat: qui per praedictos gradus
de virtute in virtutem nos perducat, donec videamus
Deum deorum in Sion [(Psal. LXXXIII, 8)] . Ubi electi
non guttatim, non interpolatim percipient divinae contemplationis
dulcedinem; sed torrente voluptatis indesinenter
repleti habebunt gaudium, quod nemo
tollet ab eis, et pacem incommutabilem, pacem in
idipsum.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.